Ciiii.r vel inhaerere eisdem potius & inseverare velis? Hic, priusquam Lutherus responderet, D. Hieronymus Schurff, qui Doctori Martino aditus adstabat, exclamavit, Intitulentur libri. Hic Officialis Treverensis, ex libris D. Martini Lutheri, eos qui Basiliae simul sunt excusi, nominatim recitavit, inter quos etiam numerabantur Commentarii in Psalterium, Libellus de bonis operibus, Commentarius in Dominicam orationem, & praeter hos alii libelli Christiani, non contentiosi. Post haec & ad haec D. Martinus ista reddidit latine & germanice: A Caesarea Maiestate duo mihi proponuntur: Primum, An libros omnes nomen meum habentes pro meis agnoscere velim? Secundum, An defendere, an vero quidquam reclamare velim ex ii, quae hactenus per me scripta & aedita sunt? Ad quae respondebo breviter ut potero, & recte. Primum, Libros iam nominatos non possum non amplecti pro meis, & eorum quidem nihil unquam negabo. Caeterum, quod sequitur, ut exponam, an defendere pariter omnia, vel revocare velim, Quia de fide
|