Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Cv.v
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Cv.v
 
 bet, Etiamsi iure impetrare non debueras longius cogitandi spacium, qui tanto
 tempore scivisti, ad quid vocareris. Et fidei negotium tam certum omnibus esse
 conveniebat, ut quisque quocunque tempore postulatus, rationem eius certam &
 constantem reddere possit, nedum tu tantus & tam exercitatus Theologiae
 professor. Age, tandem responde Caesareae postulationi, cuius benignitatem in
 impetrando cogitandi spacio sensisti. Vis ne libros tuos agnitos omnes tueri?
 an vero quidquam retractare? Haec latine & germanice dixit Officialis.
 
 Respondit Doctor Martinus, & ipse latine & germanice, quanquam suppliciter,
 non clamose, ac modeste, non tamen sine Christiana animositate et constantia,
 & ita, ut cupierint Adversarii orationem & animum abiectiorem. Sed multo
 cupidissime expectarunt Revocationem, cuius spem, expetito deliberandi spatio,
 nonnulli conceperant.
 
 Sic autem respondit.
 
 Serenissime D. Imperator, Illustrissimi Principes Clementissimi Domini, ad
 praefixum mihi hesterno vesperi terminum obediens compareo, per misericordiam
 Dei obsecrans, serenissima Maiestas vestra,
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License