Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Cvii.r
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Cvii.r
 
 tione, incredibili Tyrannide devoratas, deverarique adhuc sine fine
 indignisque modis: cum tamen suismet legibus ipsi caveant, (ut dist. 9. &
 25.q.1. & 2.) Ut Papae leges & doctrinae Evangelio aut Patrum sententiis
 contrariae, pro erroneis & reprobis habeantur. 
 
 Si igitur & hos revocavero, nihil aliud praestitero, quam ut Tyrannidi robur
 adiecero, & tantae impietati iam non fenestras, sed valvas aperuero,
 grassaturae latius & liberius quam hactenus unquam ausa fuerit, & fiet huius
 meae revocationis testimonio, licentiosissimum impunitissimumque nequitiae
 illorum regnum, misero vulgo longe intolerabilissimum, & tamen roboratum &
 stabilitum, praesertim si iactatum fuerit, id a me factum authoritate
 serenissime Maiestatis vestrae, totiusque Romani Imperii. Quantum ego Deus
 bone, tum fuero operculum nequitiae & Tyrannidis. 
 
 Tertium genus eorum est, quos in aliquos privatos & singulares (ut vocant)
 personas scripsi, in eos scilicet, qui Tyrannidem Romanam tueri, & pietatem a
 me doctam labefactare moliti sunt. In hos confiteor me fuisse acerbiorem, quam
 pro religione aut professione deceat, neque enim me Sanctum 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License