Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Cviii.v
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Cviii.v
 
 declarare, qui tum sese maxime perdiderunt, cum sapientissimis consiliis sua
 Regna pacificare & stabilire studuerunt. Ipse est enim qui compraehendit
 astutos in astutia sua, & subvertit montes antequam cognoscant. Itaque timere,
 Dei opus est.
 
 Non haec dico, quod opus sit mea vel doctrina vel admonitione tantis
 verticibus, sed quod obsequium meae Germaniae debitum subtrahere non debuerim.
 Et his me Sereniss. Maiestati vestrae, Dominationibusque vestris commendo,
 humiliter rogans, ne patiantur studiis Adversariorum me sibi sine causa reddi
 invisum.           DIXI
 
 His dictis, Orator Imperii increpabundo similis, dixit, eum non ad rem
 respondisse, nec deberi in quaestionem vocari, quae olim in Conciliis essent
 damnata, & definita, Ideo ab eo peti simplex & non cornutum responsum, An
 velit revocare vel non?
 
 Hic L U T H E R U S, Quando ergo Sereniss. Maiestas vestra, Dominationesque
 vestrae simplex responsum petunt, dabo illud, neque cornutum neque dentatum in
 hunc modum: Nisi convictus fuero testimoniis scripturarum, aut ratione
 evidente, 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License