Dii.v tuenda, & Romanae sedi auxilium ferendo: Ipsum autem Martinum Lutherum & adhaerentes, excomunicatione prosequaemur, & si quae aliae patent ad extinguendum viae. Datam tamen & ascriptam fidem violare nolumus, Imo daturi operam, ut salvus eo redeat, unde est accitus. Hanc Imperatoris Caroli sententiam versaverunt principes Electores, Duces, Imperii status, feria sexta per totum tempus pomeridianum, etiam Sabbatum integrum quod sequebatur, ita, quod Doctor Martinus adhuc responsum a Caesarea Maiestate nullum receperit. Interea temporis visus est et visitatus a multis Principibus, Comitibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Sacrificis, religiosis ac prophanis, ne quid dicam de vulgi numero, Hi curiam nunquam non obsederunt, nec videndo satiari potuerunt. Etiam schedulae binae fuerunt affixae, una contra Doctorem Lutherum, Altera, ut videbatur, pro Doctore. Tametsi a multis adeoque intelligentibus, dolose ab Inimicis putatur factum idipsum, ut occasio esset rescindendi dati salvi conductus, quod non impigre quaerebant Romani Legati.
|