Diiii.v Deinde libere pronunciat, Se non omnia Concilia repraehendisse, sed tantum Constantiense, ob hoc potissimum, quod verbum Dei damnavit, Quod patet in Articulo hoc Iohannis Hus ibi damnato, Ecclesia Christi est universitas praedestinatorum. Hunc Articulum damnasse Concilium Constantiense, certum est, & sic consequenter hunc Articulum fidei nostrae: Credo Ecclesiam sanctam, Catholicam. Aiebat igitur, se non recusare & vitam & sanguinem impendere, modo eo non detrudatur, ut cogatur apertum Dei verbum revocare. Nam in hoc defendendo, oportere Deo magis quam hominibus obedire. Neque se hic posse cavere Scandalum fidei, Scandalum enim duplex esse, charitatis & fidei. Charitatis, quod in moribus & vita consistit, Fidei vero seu doctrinae, quod in verbo Dei consistit, & hoc vitare se iam non posse, In sua enim potestate non esse, ut Christus non sit petra Scandali. Si oves Christi puro Evangelii pabulo pascerentur, fides Christi vere praedicaretur, essentque boni ac pii Magistratus Ecclesiastici, qui fideliter officium suum facerent, non opus esse Ecclesiam onerare humanis traditionibus &c. Se scire, Obediendum esse Magistratibus & potestatibus etiam male & inique viventibus. Scire
|