Dvi.v Respondit: Se omnia & facturum & passurum, si modo scripturae sanctae niterentur authoritate: Alioqui enim nihil minus commissurum. Nam Deum per Prophetam dixisse, Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Item: Maledictus qui confidit in homine. Vehementius urgentibus, respondit, Nihil minus permittendum hominum iudicio, quam verbum Dei. Ita abierunt, rogantes, ut deliberaret, meliora responsurus, A prandio se redituros. Post prandium reversi, idem quod ante Meridiem, frustra conati sunt. Oraverunt, ut saltem Concilii futuri iudicio sua submitteret. Hoc permisit Lutherus, sed hac conditione, ut decerptos ex libris suis Articulos ipsi exhiberent Concilio subiiciendos, ita tamen, ut sententiam de illis ferrent ex scripturis, & testimoniis eiusdem contrarium probarent. Illi itaque a Doctore Martino digressi, Archiepiscopo Treverensi dicunt, Martinum pollicitum esse, se sua permissurum Concilio, in Articulis nonnullis, interimque taciturum de iisdem. Quod Doctor Martinus ne quidem cogitarat, ut qui neque monitis nec comminationibus ullis induci unquam potuerit,
|