Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • v
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Aii.v
 
 Imprimis autem illis, quibus Relligio chara est, et qui afficiuntur periculis
 Ecclesiae Christi, quae sub hoc Doctore satis florens, tuta, ac munita fuit.
 Nunc vero quoniam sublatus est, quid interea evenrit, magno cum luctu,
 multisq; lachrimis hucusq; vidimus, ac quotidie videmus, necdum scimus, quid
 adhuc sit sperandum de furoribus quorundam, quos Lutherus vi sua atq;
 authoritate compressit. Ego certe aliquid magni metuo, name cum colligo
 eventus priorum temporum, comperio occasum tantorum virorum raro non exitialem
 fuisse. Sed nobis consolatio certa ac firma proposita est, videlicet Oratio &
 promissiones Dei, Precabimur [sic] itaq; Deum parentem nostru(m), ut adhuc
 extrudat alios operarios in messem suam, qui pergant illustrare gloriam
 gratiae suae, & regni Jhesu Christi, ad promovendam ac perficiendam salutem
 electorum suorum. Et rogabimus Patrem, in nomine unigenti Filii sui Jesu
 Christi Domini nostri, ut Ecclesiam suam, & hoc hospitiolum fidelium suorum,
 quod apud nos verbo suo, per Lutherum aedificavit, regat, gubernet &
 conservet, ad gloriam nominis sui, Amen. Ipse recepit se futurum nobiscum,
 usq; ad consumationem foeculi, & dixit, non relinquamuos (sic) orphanos. Haec
 cum vera sunt, &
 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License