Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Avi.v
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Avi.v
 
 et propinquorum opinionem, venit ad Collegium Monachorum Augustinianorum
 Erphordiae, seque recipi petit. Receptus, iam non solum acerrimo studio
 doctrinam Ecclesiae discit, sed etiam summa disciplinae severitate se ipse
 regit, et omnibus exercitiis lectionum, disputationum, ieiuniorum, precum
 omnes longe superat. Erat autem natura, quod saepe miratus sum, in corpore nec
 parvo nec imbecilli, valde modici cibi et potus, vidi continuis quatuor
 diebus, cum quidem recte valeret, prorsus nihil edentem aut bibentem, vidi
 saepe alias multis diebus quotidie exiguo pane et halece contentum esse.
 
 Occasio autem ingrediendi illud vitae genus, quod pietati et studiis doctrinae
 de Deo existimavit esse convenientius, haec fuit, ut ipse narrabat, et ut
 multi norunt. Saepe eum cogitantem attentius de ira Dei, aut de mirandis
 poenarum exemplis, subito tanti terrores concutiebant, ut paene exanimaretur.
 Ac vidi ipse, cum in quadam doctrinae disputatione propter intentionem
 consternatus, in vicino cubiculo se in lectum collocavit, ubi hanc sententiam
 crebro repetitam miscuit invocationi, conclusit omnes sub peccatum, ut omnium
 misereatur. Hos terrores seu primum, seu acerrimos sensit eo anno, cum
 sodalem, nesaoquo(?) casu interfectum, amisisset.
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License