Avii.v onem confirmatam dicebat Bernardi dicto, monstra(?) tumque locum in concione de Annunciatione, ubi haec sunt verba, Sed adde ut credas et hoc, quod per ipsum peccata TIBI donantur, Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus Sanctus in corde tuo, dicens, Dimissa sunt tibi peccata tua. Sic enim arbitratur Apostolus, Gratis iustificari hominem per fidem. Hac se voce non solum confirmatum esse Lutherus dicebat, sed commonefactum etiam de tota Pauli sententia, qui toties inculcat hoc dictum, Fide iustificamur. De quo, cum multorum expositiones legisset, tunc et ex huius sermonibus, et suae mentis consolatione animadvertisse, interpraetationum, quae tunc in manibus erant, vanitatem. Paulatim legenti et conferenti dicta et exempla in Prophetis et Apostolis recitata, et in quotidiana invocatione excitanti fidem, plus lucis accessit. Tunc et Augustini libros legere coepit, ubi et in Psalmorum enarratione, et in libro de Spiritu et litera, multas perspicuas sententias reperit, quae confirmabant hanc de fide doctrinam, et consolationem, quae in ipsius pectore accensa erat. Nec tamen prorsus reliquit Sententiarios, Gabrielem et
|