Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Biii.r
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Biii.r
 
 vinam in consilium adhibens, quae iubet audiri Evangelium, et vetat agnitae
 veritati adversari, ac blasphemiam vocat horribiliter damnata a Deo,
 pertinaciam veritati adversantem, fecit, quod multi alii pii et sapientes
 fecerunt, Deo cessit, studiose legit ea quae scribantur, et ea quae iudicacit
 vera esse, delere non voluit.
           
 Scio etiam saepe eum sciscitatum de rebus ipsis eruditorum et sapientum
 sententias, et in eo Conventu, quem in urbe Agrippina Colonia egit Imperator
 Carolus V post coronationem, Erasmum Roterodamum, amanter orasse, ut libere
 diceret, num errare Lutherum in iis controversiis iudicaret, de quibus
 praecipue disseruisset. Ibi Erasmus plane dixit, recte sentire Lutherum, sed
 lenitatem se in eo desiderare. Qua de re gravissime postea Dux Fridericus ad
 Lutherum scribens, valde eum hortatus est, ut styli asperitatem moderaretur.
 
 Constat etiam Lutherum Cardinali Caietano promissurum fuisse silentium, si
 adversariis etiam silentium indiceretur. Qua ex re perspicue intelligi potest,
 tunc quidem nondum eum docuisse, alia se deinceps moturum esse certamina, sed
 tranquillitatis 
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License