Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Bvi.v
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Bvi.v
 
 et eruditis intelligitur et explicatur. Nam etiamsi alii magis alii minus
 proprie et concinne interdum aliquid explicant, aut alius alio horridius
 interdum loquitur, tamen de rebus in summa inter pios et eruditos consensus
 est.
 
 Ac mihi saepe multumque cogitanti, de omnium temporum doctrina, inde usque ab
 Apostolis, post primam puritatem secutae videntur mutationes doctrinae
 insignes quatuor. Origenica aetas, etsi aliqui fuerunt recte sentientes,
 qualem fuisse Methodium arbitror, qui deliramenta Originis improbavit, tamen
 in animis multitudinis inflexit Evangelium ad Philosophiam, hoc est, offudit
 hanc persuasionem, mediocrem rationis disciplinam mereri remissionem
 peccatorum, et esse iusticiam de qua diceretur: Iustus ex fide sua vivet. Haec
 aetas pene totum amisit discrimen Legis et Evangelii, et sermonem Apostolicum
 dedidicit, Non enim retinuit nativam significationem vocabulo ex literae,
 spiritus, iusticiae, fidei. Et amissa verborum proprietate, quae rerum notae
 sunt, alias confingi res necesse est. Ex his seminibus ortus est Pelagii
 error, qui late vagatus est. Itaque cum Apostoli puram doctrinam seu limpidos
 et saluberrimos fontes Ecclesiae dedissent, multum infudit caeni Origines.
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License