Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Disp. pro Declarat. Virtutis Indulgentiarum

IntraText CT - Text

  • Frontispiece:
    • Ci.v
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

 Ci.v
 
 possit ipsa germanica lectio, Quae tamen non est nuda, sed habet adiunctas
 eruditissimas annotationes, et singularum partium argumenta, quae et summam
 doctrinae coelestis monstrant, et de genere sermonis erudiunt Lectorem, ut ex
 ipsis fontibus bonae mentes firma testimonia doctrinae sumere possint. Volebat
 enim Lutherus non detinere in suis scriptis, sed ad fontes deducere omnium
 mentes. Ipsam vocem Dei audire nos voluit, hac voluit in multis accendi veram
 fidem et invocationem, ut Deus vere celebraretur, et multi fierent haeredes
 vitae aeternae.
 
 Hanc voluntatem et hos tantos labores et grata mente praedicare decet, et
 exempli causa meminisse, ut nos quoque pro suo quisque modo ornare Ecclesiam
 studeat. Nam ad hos duos fines praecipue tota vita, et omnia vitae studia et
 consilia referenda sunt, Primum, ut Dei gloriam illustremus: Deinde, ut
 Ecclesiae prosimus. De quorum altero dicit Paulus, Omnia ad gloriam Dei
 facite. De altero Psalmus CXXII Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem. Et
 additur dulcissima promissio in eodem versu, Eos qui diligunt Ecclesiam
 faelices et beatos fore. Haec coelestia mandata et hae promissiones invitent
 omnes, ut Ecclesiae doctrinam recte discant, ament ministros Evangelii, et
 salutares Doctores, et conferant studium et operam ad verae doctrinae
 propagationem, et ad verae Ecclesiae concordiam tuendam.
 



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License