Art. I. De Deo.
1]
Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae
synodi de unitate essentiae
divinae et de tribus personis verum
et sine ulla dubitatione
credendum esse,
2]
videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et
est Deus, aeternus,
incoporeus, impartibilis, immensa potentia,
sapientia, bonitate, Creator
et Conservator omnium rerum,
visibilium et invisibilium;
3] et
tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et
coaeternae, Pater, Filius et
Spiritus Sanctus.
4] Et
nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in
hac causa scriptores
ecclesiastici, ut sinificet non partem aut
qualitatem in alio, sed quod
proprie subsistit.
5]Damnant
omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut
Manichaeos, qui duo
principia ponebant, bonum et malum, item
Valentinianos, Arianos,
Eunomianos, Mahometistas et omnes horum
similes.
6] Damnant
et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum
tantum unam personam esse
contendant, de Verbo et de Spiritu
Sancto astute et impie rhetoricantur,
quod non sint personae
distinctae, sed quod Verbum
significet verbum vocale et Spiritus
motum in rebus creatum.
|