Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Philip Melancthon Ausburg Confession IntraText CT - Text |
|
|
Art. XII. De Poenitentia.
1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,
2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat.
3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.
4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu
5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat.
6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.
7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse
8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint.
9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam.
10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |