Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Ausburg Confession

IntraText CT - Text

  • Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. XVIII. De Libero Arbitrio.

 

1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam

libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res

rationi subiectas.

 

2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei

seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae

sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;

 

3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus

concipitur.

 

4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon:

Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem

iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum

pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum

in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.

 

5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle

laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum,

velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere,

pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid

bonum ad praesentem pertinet vitam.

 

6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso

et per ipsum sunt et esse coeperunt.

 

7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium

etc.

 

8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu

Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere,

item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.

 

9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit

(potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores

motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum,

castitatem, patientiam etc.

 

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License