Art. XX. De Bonis Operibus.
1] Falso
accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
2] Nam
scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia
simili agrumento testantur,
quod utiliter docuerint de monibus
vitae generibus et officiis,
quae genera vitae, quae opera in
qualibet vocatione Deo
placeant.
3] De
quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum
puerilia et non necessaria
opera urgebant, ut certas ferias,
certa ieiunia, fraternitates,
peregrinationes, cultus sanctorum,
rosaria, monachatum et
simila.
4] Haec
adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde
praedicant haec inutilia
opera ut olim.
5]
Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum
erat silentium.
6] Docent
nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem
et opera, et dicunt nos fide
et operibus iustificare.
7] Quae doctrina
tolerabilior est priore, et plus afferre potest
consolationis quam vetus
ipsorum doctrina.
8] Quum
igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia
praecipuam esse, tamdiu
iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes
necesse est, de fidei
iustitia altissimum silentium fuisse in
concionibus, tantum
doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis,
nostri de fide sic
admonuerunt ecclesias:
9]
Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut
mereri remissionem
peccatorum et gratiam et iustificationem, sed
hanc tantum fide
consequimur, credentes, quod propter christum
recipiamur in gratiam, qui
solus positus est mediator et
propitiatorium, per quem
reconcilietur Pater.
10] Itaque
qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur
Christi meritum et gratiam,
et quaerit sine Christo humanis
veribus viam ad Deum, quum
Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum
via, veritas et vita.
11] Haec
doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8:
Gratia salvi facti estis per
fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum
est, non ex operibus etc.
12] Et ne
quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem
excogitari, tota haec causa
habet testimonia patrum.
13] Nam
Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam
fidei contra merita operum.
14] Et
similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione
Gentium et alibi. Sic enim inquit
De Vocatione Gentium: Vilesceret
redemptio sanguinis Christi,
nec misericordiae Dei humanorum operum
praerogativa succumberet, si
iustificatio, quae fit per gratiam,
meritis praecedentibus
deberetur, ut non munus largientis, sed
merces esset operantis.
15]
Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen
experiuntur piae ac pavidae
conscientiae plurimum eam
consolationis afferre, quia
conscientiae non possunt reddi
tranquillae per ulla opera,
sed tantum fide, quum certao statuunt,
quod propter Christum
habeant placatum Deum,
16]
quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem,
pacem habemus apud Deum.
17] Tota
haec doctrina ad illud certamen perterrefactae
conscientiae referenda est,
nec sine illo certamine intelligi
potest.
18] Quare
male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui
christianam iustitiam nihil
esse somniant nisi civiliem et
philosophicam iustitiam.
19] Olim
vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex
evangelio consolationem.
20]
Quosdam conscientia expulit in desertum,
in monasteria,
sperantes ibi se gratiam
merituros esse per vitam monasticam.
21] Alii
alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et
satisfaciendum pro peccatis.
22] Ideo
magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum
tradere et renovare, ne
deesset consolatio pavidis conscientiis,
sed scirent, fide in
Christum apprehendi gratiam et remissionem
peccatorum et
iustificationem.
23]
Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet
tantum historiae notitiam,
qualis est in impiis et diabolo, sed
significet fidem, quae
credit non tantum historiam, sed etiam
effectum historiae,
videlicet hunc articulum, remissionem
peccatorum, quod videlicet
per christum habeamus gratiam,
iustitiam et remissionem
peccatorum.
24] Iam
qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere
novit Deum, scit se ei curae
esse, invocat eum, denique non est
sine Deo, sicut gentes.
25] Nam
diaboli et impii non possunt hunc articulum credere:
remissionem peccatorum. Ideo
deum tamquam hostem oderunt, non
invocant eum, nihil boni ab
eo exspectant.
26]
Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et
docet in Scripturis nomen
fidei accipi non pro notia, qualis est
in impiis, sed profiducia,
quae consolatur et erigit
perterrefactas mentes.
27]
Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non
ut confidamus per ea gratiam
mereri, sed propter voluntatem Dei.
28] Tantum
fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.
29] Et
quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda
renovantur et induunt novos
affectus, ut parere bona opera possint.
30] Sic
enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae
voluntatis et iustae
actionis genitrix est.
31] Nam
humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis
affectibus et sunt
imbeciliores, quam ut bona opera possint
efficere coram Deo.
32] Adhaec
sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad
varia peccata, ad impias
opiniones, ad manifesta scelera;
33]
quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati
honeste vivere, tamen id non
poturerunt efficere, sed contaminati
sunt multis manifestis
sceleribus.
34] Talis
est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine
Spiritu Sancto et tantum
humanis viribus se gubernat.
35] Hinc
facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod
bona opera prohibeat, sed
multo magis laudandam, quod ostendit,
quomodo bona opera facere
possimus.
36] Nam
sine fide nullo modo potest humana natura primi aut
secundi praecepti opera
facere.
37] Sine
fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat
crucem, sed quaerit humana
praesidia, confidit humanis praesidiis.
38] Ita
regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum
abest fides et fiducia erga
Deum.
39] Quare
et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh.
15,5.
40] Et
ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil
est innoxium.
|