II. De Coniugio
Sacerdotum. [Article XXIII]
1] Publica
querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non
continebant.
2] Quam ob
causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas
causas, cur ademptum sit
sacerdotibus coniugium, sed multo maiores
esse causas, cur reddi
debeat. Sic enim scribit Platina [Platina,
Vita Pii II.;
"Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori
restituendas videri"].
3] Quum
igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare
vellent, duxuerunt uxores,
ac docuerunt, quod liceat ipsis
contrahere matrimonium.
4] Primum,
quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat
uxorem suam propter
fornicationem. Item: Melius est nubere, quam
uri.
5]
Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum
hoc; ubi docet non omnes
homines ad coelibatum idoneos esse, quia
Deus creavit hominem ad
procreationem, Gen. 1, 28.
6] Nec est
humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei
creationem mutare.
7] Igitur
qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere
matrimonium.
8] Nam
mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum
votum tollere potest.
9] Ex his
causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.
10]
Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.
11] Nam et
Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit
maritus.
12] Et in
Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi
coacti sunt ad coelibatum,
qui quidem adeo adversati sunt, ut
archiepiscopus Moguntinus,
publicaturus edictum Romani pontificis
de ea re, paene ab iratis
sacerdotibus per tumultum oppressus sit.
13] Et res
gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum
coniugia prohiberentur, sed
etiam praesentia, contra omnia iura
divina et humana, contra
ipsos etiam canones, factos non solum a
pontificibus, sed a
laudatissimis synodis, distraherentur.
14] Et
quum senescente mundo paulatim natura humana fiat
imbecillior, convenit
prospicere, ne plura vitia serpant in
Germaniam.
15] Porro
Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae
infirmitatis.
16] Ipsi
canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus
propter imbecillitatem
hominum laxandum esse dicunt, quod optandum
est, ut fiat et in hoc
negotio.
17] Ac
videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius
prohibeatur coniugium.
18] Quum
autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit,
quum impurus coelibatus
plurima pariat scandala, adulteria et alia
scelera digna animadversione
boni magistratus: tamen mirum est
nulla in re maiorem exerceri
saevitiam quam adversus coniugium
sacerdotum.
19] Deus
praecipit honore afficere coniugium.
20] Leges
in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud
ethnicos, maximis honoribus
ornaverunt.
21] At
nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes,
contra canonum voluntatem,
nullam aliam ob causam nisi propter
coniugium.
22] Paulus
vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium,
1 Tim. 44, 1 sqq.
23] Id
facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis
prohibitio coniugii
defenditur.
24] Sicut
autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita
nec votum potest tollere
mandatum Dei.
25]
Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non
servant promissam
castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1,
epist. 11: Si autem
perseverare nolunt aut non possunt, melius est,
ut nubant, quam ut in ignem
deliciis suis cadant; certe nullum
fratribus aut sororibus
scandalum faciant.
26] Et aequitate
quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante
iustam aetatem voverunt,
quomodo fere hactenus fieri consuevit.
|