Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Ausburg Confession

IntraText CT - Text

  • III. De missa.  [Article 24]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

III. De missa.  [Article 24]

 

1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant.

Retinetur enim missa apud nos et summa reverentia celebratur.

 

2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod

Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae

sunt ad docendum populum.

 

3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos.

 

4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua

intellecta populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano

iure.

 

5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei;

id quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum.

 

6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati.

 

7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam

consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere

et omnia bona a Deo exspectare et petere.

 

8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem

erga Deum.

 

9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione

fieri quam apud nos.

 

10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam

omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter

profanarentur, collatae ad quaestum.

 

11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus

templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut

stipendium, quam multi contra interdictum canonum celebrent.

 

12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant

eucharistiam, quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut

biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis

Domini.

 

13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato,

desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae

missae nisi quaestus causa fierent.

 

14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos

in tempore, minus nunc esset dissensionum.

 

15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam

serpere.

 

16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic

tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus,

qui tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent.

 

17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt.

 

18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum,

quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et

poterant et debebant.

 

19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine

abutitur, non erit impunitus.

 

20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad

quaestum collata fuisse ut missa.

 

21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum,

videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato

originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro

quotidianis delictis, moratalibus et venialibus.

 

22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata

vivorum et mortuorum ex opere operato.

 

23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus

tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio

peperit istam infinitam multitudinem missarum.

 

24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a

Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi.

 

25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro

culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,

 

26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per

oblationem Iseu Christi semel.

 

27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum

sanctificatos.

 

28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in

Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.

 

29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere

operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide,

quod Scriptura non patitur.

 

30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare

missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento,

recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et

consoletur pavidam conscientiam.

 

31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire,

quod vere exhibeantur nobis.

 

32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et

impii recordari possunt.

 

33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum

his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper

pecco, semper debeo accipere medicinam.

 

34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur

apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam

diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum

his, qui petunt.

 

35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium

non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum

loquuntur.

 

36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios

ad communionem accersere, alios arcere.

 

37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse

missam, a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus

Domini.

 

38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: Accipiant diaconi

secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero

sacram communionem.

 

39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios

exspectent, ut fiat communis participatio.

 

40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex

Scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime

quum publicae ceremoniae magna ex parte similies usitatis

serventur.  Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter

maximos et manifestos abusus certe moderari prodesset.

 

41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie

missa, ut testatur Historia Triparita, lib. 9, c. 38: Rursus autem

in Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur easque

doctores interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis

morem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License