IV. De Confessione. [Article 25]
1]
Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet
porrigi corpus Domini nisi
antea exploratis et absolutis.
2] Et
docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua
ante haec tempora magnum
erat silentium.
3] Docetur
homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox
Dei et mandato Dei
pronuntietur.
4] Ornatur
potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem
afferat perterrefactis
conscientiis et quod requirat Deus fidem, ut
illi absolutioni tamquam
voci de coelo sonanti credamus, et quod
illa fides in Christum vere
consequatur et accipiat remissionem
peccatorum.
5] Antea
immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et
meriti Christi ac iustitiae
fidei nulla fiebat mentio. Quare in hac
parte minime sunt culpandae
ecclesiae nostrae.
6] Nam hoc
etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina
de poenitentia
diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.
7] Sed de
confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit
necessaria, nec sint
onerandae conscientiae cura enumerandi omnia
delicat, qui impossibile est
omnia delicta recitare, ut testatur
Psalmus 19, 13: Delicta quis
intelligit?
8] Item
Ieremias 17, 9: Pravum est cor hominis et inscrutabile.
9] Quodsi
nulla peccata nisi recitata remitterentur, nunquam
acquiescere conscientiae
possent, quia plurima peccata neque
vident, neque meminisse
possunt.
10]
Testantur et veteres scriptores enumerationem non esse
necessariam.
11] Nam in
decretis citatur Chrysostomus, qui sic ait: Non tibi
dico, ut te prodas in
publicum, neque apud alios te accuses; sed
obedire te volo prophetae
dicenti: Revela ante Deum viam tuam. Ergo
tua confitere peccata apud
Deum, verum iudicem, cum oratione.
Delicata tua pronuncia non
lingua, sed conscientiae tuae memoria
etc.
12] Et
glossa De Poenitentia, dist. 5, cap. Consideret, fatetur
humani iuris esse
confessionem.
13] Verum confessio
cum propter maximum absolutionis beneficium tum
propter alias conscientiarum
utilitates apud nos retinetur.
|