V. De Discrimine
Ciborum. [Article XXVI]
1] Publica
persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in
ecclesiis, quod discrimina
ciborum et similes traditiones humanae
sint opera utilia ad
promerendam gratiam et satisfactoria pro
peccatis.
2] Et quod
sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie
instituebantur novae ceremoniae,
novi ordines, novae feriae, nova
ieiunia, et doctores in
templis exigebant haec opera tamquam
necessarium cultum ad
promerendam gratiam, et vehementer terrebant
conscientias, si quid
omitterent.
3] Ex hac
persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia
secuta sunt.
4] Primo
obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae
est praecipua pars
evangelii, et quam maxime oportet exstare et
eminere in ecclesia, ut
meritum Christi bene cognoscatur et fides,
quae credit remitti peccata
propter Christum, longe supra opera
collocetur.
5] Quare
et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et
traditiones humanas removet,
ut ostendat iustiaiam Christianam
aliud quiddam esse quam huiusmodi
opera, videlicet fidem, quae
credit peccata gratis
remitti propter Christum.
6] At haec
doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones,
quae pepererunt opinionem,
quod per discrimina ciborum et similes
cultus oporteat mereri
gratiam et iustitiam.
7] In
poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera
satisfactoria proponebantur;
in his videbatur poenitentia tota
consistere.
8] Secundo
hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia
traditiones longe
praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus
totus putabatur esse
observatio certarum feriarum, rituum,
ieiuniorum, vestitus.
9] Hae
observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod
essent vita spiritualis et
vita perfects.
10]
Interim mandata Dei iuxta vocationem nullam laudem habebant,
quod paterfamilias educabat
sobolem, quod mater pariebat, quod
princeps regebat
rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et
imperfecta et longe
deteriora illis splendidis observationibus.
11] Et hic
error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant
se teneri imperfecto vitae
genere, in coniugio, in magistratibus
aut aliis functionibus civilibus,
mirabantur monachos et similes,
et falso putabant illorum
observationes Deo gratiores esse.
12] Tertio
traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia
impossibile erat omnes
traditiones servare, et tamen homines
arbitrabantur has
observationes necessarios esse cultus.
13] Gerson
scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam
sibi mortem conscivisse,
quia senserant se non posse satisfacere
traditionibus, et interim
consolationem nullam de iustitia fidei et
de gratia audierant.
14]
Videmus summistas et theologos colligere traditiones et
quaerere
"epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen
expediunt, sed interdum
magis iniiciunt laqueos conscientiis.
15] Et in
colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae
et conciones, ut non
vacaverit attingere Scripturam et quaerere
utiliorem doctrinam de fide,
de cruce, de spe, de dignitate
civilium rerum, de
consolatione conscientiarum in arduis
tentationibus.
16] Itaque
Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se
his rixis traditionum
impediri, quominus versari possent in meliore
genere doctrinae.
17] Et
Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus,
et prudenter admonet
Ianuarium, ut sciat eas indifferentere
observandas esse; sic enim
loquitur [Augustinus, Epist. 119 ad
Ianuarium: "Quod enim
neque contra fidem, neque contra bonos mores
iniungitur, indifferenter est
habendum et pro eorum, inter quos
vivitur, societate servandum
est"].
18] Quare
nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut
odio episcoporum, ut quidam
falso suspicantur.
19] Magna
necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex
traditionibus male
intellectis, admonere ecclesias.
20] Nam
evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et
iustitia fidei, quae tamen
intelligi non potest, si putent homines
se mereri gratiam per
observationes ab ipsis electas.
21] Sic
igitur docuerunt, quod per observationem traditionum
humanarum non possimus
gratiam mereri aut iustificari. Quare non
est sentiendum, quod
huiusmodi observationes sint necessarius
cultus.
22] Addunt
testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9
excusat apostolos, qui non
servaverant usitatam traditionem, quae
tamen videbatur de re non
illicita, sed media esse, et habere
cognationem cum
baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me
mandatis hominum.
23] Igitur
non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne,
quod intrat in os, non
inquinat hominem.
24] Item
Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus.
25] Col.
2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut
die festo.
26] Item:
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare
tamquam viventes in mundo
decreta facitis: Ne attingas, ne gustes,
ne contrectes?
27] Act.
15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum
super cervices discipulorum,
quod neque nos neque patres nostri
portare potuimus? Sed per
gratiam Domini nostri Iesu Christi
credimus salvari,
quemadmodum et illi.
28] Hic
vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive
Mosis, sive aliis.
29] Et 1
Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam
daemoniorum, quia pugnat cum
evangelio talia opera instituere aut
facere, ut per ea mereamur
graitam, aut quod non possit existere
Christianismus sine tali
cultu.
30] Hic
obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et
mortificationem carnis,
sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur
ex scriptis nostrorum.
31] Semper
enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat
tolerare afflictiones.
32] Haec
est vera, seria et non simulata mortificatio, variis
afflictionibus exerceri et
crucifigi cum Christo.
33]
Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali
disciplina aut corporalibus
exercitiis et laboribus sic exercere et
coercere, ne saturitas aut
desidia exstimulet ad peccandum, non ut
per illa exercitia mereamur
gratiam aut satisfaciamus pro peccatis.
34] Et
hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum
paucis et constitutis
diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34:
35]
Cavete, ne corpora vestra graventur crapula.
36] Item
Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi
ieiunio et oratione.
37] Et
Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in
servitutem.
38] Ubi
clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam
disciplinam mereatur
remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat
obnoxium et idoneum ad res
spirituales et ad faciendum officium
iuxta vocationem suam.
39] Itaque
non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos
dies, certos cibos
praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam
istiusmodi opera sint
necessarius cultus.
40]
Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt
ad hoc, ut res ordine
geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in
missa et praecipuae feriae.
41] Sed
interim homines admonentur, quod talis cultus non
iustificet coram Deo, et
quod non sit ponendum peccatum in talibus
rebus, si omittantur sine
scandalo.
42] Haec libertas
in ritibus humanis non fuit ignota patribus.
43] Nam in
Oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et
quum Romani propter hanc
dissimiltudinem accusarent Orientem
schismatis, admoniti sunt ab
aliis, tales mores non oportere ubique
similes esse.
44] Et
Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non
solvit, sicut et distinct.
12 Gregorius Papa significat, talem
dissimiltudinem non laedere
unitatem ecclesiae.
45] Et in
Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla
dissimilum rituum et
recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit
non de diebus festis
sancire, sed praedicare bonam convesationem et
pietatem.
|