Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Philip Melancthon
Ausburg Confession

IntraText CT - Text

  • Epilogus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Epilogus

 

1] Hi sunt praecipui articuli, qui videntur habere controversiam.

Quamquam enim de pluribus abusibus dici poterat, tamen, ut

fugeremus prolixitatem, praecipua complexi sumus, ex quibus cetera

facile iudicari possunt.

 

2] Magnae querelae fuerunt de indulgentiis, de peregrinationibus,

de abusu excommunicationis. Parochiae multipliciter vexabantur per

stationarios. Infinitae contentiones erant pastoribus cum monachis

de iure parochiali, de confessionibus, de sepulturis, de

extraordinariis concionibus et de aliis innumerabilibus rebus.

 

3] Huiusmodi negotia praetermisimus, ut illa, quae sunt in hac

cause praecipua, breviter proposita facilius cognosci possent.

 

4] Neque hic quidquam ad ullius contumeliam dictum aut collectum est.

 

5] Tantum ea recitata sunt, quae videbantur necessario dicenda esse, ut

inteligi possit, in doctrina ac ceremoniis apud nos nihil esse receptum

contra Scripturam aut ecclesiam catholicam, quia manifestum est, nos

diligentissime cavisse, ne qua nova eet impia dogmata in ecclesias

nostras serpent.

 

6] Hos articulos supra scriptos voluimus exhibere iuxta edictum

Caesareae Maiestatis, in quibus confessio nostra exstaret et eorum, qui

apud nos docent, doctrinae summa cerneretur.

 

7] Si quid in hac confessione desiderabitur, parati sumus latiorem

informationem, Deo volente, iuxta Scripturas exhibere.

 

8] Caesareae Maiestatis Vestrae fideles et subditi:

 

9] Iohannes, Dux Saoniae, Elector.

 

10] Georgius, Marchio Brandenburgensis.

 

11] Ernestus, Dux Lunenburgensis.

 

12] Philippus, Landgravius Hessorum.

 

13] Iohannes Fridericus, Dux Saxoniae.

 

14] Franciscus, Dux Lunenburgensis.

 

15] Volfgangus, Princeps ab Anhalt.

 

16] Senatus Magistratusque Nurnbergensis.

 

17] Senatus Reutlingensis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License