PROLOGUS IN ITINERARIUM MENTIS IN DEUM
1. In principio Primum
principium, a quo cunctae illuminationes descendunt tanquam a Patre luminum,
a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, Patrem scilicet
aeternum, invoco per Filium eius, Dominum nostrum Iesum Christum, ut
intercessione sanctissimae Virginis Mariae, genitricis eiusdem Dei et Domini
nostri Iesu Christi, et beati Francisci, ducis et patris nostri, det
illuminatos oculos mentis nostrae ad dirigendos pedes nostros in viam
pacis illius, quae exuperat omnem sensum; quam pacem evangelizavit
et dedit Dominus noster Iesus Christus; cuius praedicationis repetitor fuit
pater noster Franciscus, in omni sua praedicatione pacem in principio et in
fine annuntians, in omni salutatione pacem optans, in omni contemplatione ad
exstaticam pacem suspirans, tanquam civis illius Ierusalem, de qua dicit vir
ille pacis, qui cum his qui oderunt pacem, erat pacificus: Rogate quae ad
pacem sunt in Ierusalem. Sciebat enim, quod thronus Salomonis non erat nisi
in pace, cum scriptum sit: In pace factus est locus eius, et habitatio eius
in Sion.
|