1. Quoniam autem duo gradus
praedicti, ducendo nos in Deum per vestigia sua, per quae in cunctis creaturis
relucet, manuduxerunt nos usque ad hoc, ut ad nos reintraremus, in mentem
scilicet nostram, in qua divina relucet imago; hinc est quod iam in tertio
loco, ad nosmetipsos intrantes et quasi atrium forinsecus relinquentes, in
sanctis, scilicet anteriori parte tabernaculi, conari debemus per speculum
videre Deum; ubi ad modum candelabri relucet lux veritatis in facie nostrae
mentis, in qua scilicet resplendet imago beatissimae Trinitatis. Intra igitur
ad te et vide, quoniam mens tua amat ferventissime semetipsam; nec se posset
amare, nisi nosset; nec se nosset, nisi sui meminisset, quia nihil capimus per
intelligentiam, quod non sit praesens apud nostram memoriam; et ex hoc
advertis, animam tuam triplicem habere potentiam, non oculo carnis, sed oculo
rationis. Considera igitur harum trium potentiarum operationes et habitudines,
et videre poteris Deum per te tanquam per imaginem, quod est videre per
speculum in aenigmate.
|