2. Operatio autem memoriae
est retentio et repraesentatio non solum praesentium, corporalium et
temporalium, verum etiam succedentium, simplicium et sempiternalium. Retinet
namque memoria praeterita per recordationem, praesentia per susceptionem,
futura per praevisionem. Retinet etiam simplicia, sicut principia quantitatum
continuarum et discretarum, ut punctum, instans et unitatem, sine quibus
impossibile est meminisse aut cogitare ea quae principiantur per haec. Retinet
nihilominus scientiarum principia et dignitates ut sempiternalia et
sempiternaliter, quia nunquam potest sic oblivisci eorum, dum ratione utatur,
quin ea audita approbet et eis assentiat, non tanquam de novo percipiat, sed
tanquam sibi innata et familiaria recognoscat; sicut patet, se proponatur
alicui: "De quolibet affirmatio, vel negatio"; vel: "Omne totum
est maius sua parte", vel quaecumque alia dignitas, cui non est
contradicere "ad interius rationem". Ex prima igitur retentione
actuali omnium temporalium, praeteritorum scilicet, praesentium et futurorum,
habet effigiem aeternitatis, cuius praesens indivisibile ad omnia tempora se
extendit. Ex secunda apparet, quod ipsa non solum habet ab exteriori formari
per phantasmata, verum etiam a superiori suscipiendo simplices formas, quae non
possunt introire per portas sensuum et sensibilium phantasias. Ex tertia
habetur, quod ipsa habet lucem incommutabilem sibi praesentem, in qua meminit
invariabilium veritatum. Et sic per operationes memoriae apparet, quod ipsa
anima est imago Dei et similitudo adeo sibi praesens et eum habens praesentem,
quod eum actu capit et per potentiam "capax eius est et particeps esse
potest".
|