3. Operatio autem virtutis
intellectivae est in perceptione intellectus terminorum, propositionum et
illationum. Capit autem intellectus
terminorum sgnificata, cum comprehendit, quid est unumquodque per definitionem.
Sed definitio habet fieri per superiora, et illa per superiora definiri habent,
usquequo veniatur ad suprema et generalissima, quibus ignoratis, non possunt
intelligi definitive inferiora. Nisi igitur cognoscatur quid est ens per se,
non potest plene sciri definitio alicuius specialis substantiae. Nec ens per se
cognosci potest, nisi cognoscatur cum suis conditionibus, quae sunt; unum,
verum, bonum. Ens autem, cum possit cogitari ut diminutum et completum, ut imperfectum et
ut perfectum, ut ens in potentia et ut ens in actu, ut ens secundum quid et ut
ens simpliciter, ut ens in parte et ut ens totaliter, ut ens transiens et ut
ens manens, ut ens per aliud et ut ens per se, ut ens permixtum non-enti et ut ens
purum, ut ens dependens et ut ens absolutum, ut ens posterius et ut ens prius,
ut ens mutabile et ut ens immutabile, ut ens simplex et ut ens compositum, cum
"privationes et defectus nullatenus possint cognosci nisi per
positiones", non venit intellectus noster ut plene resolvens intellectum
alicuius entium creatorum, nisi iuvetur ab intellectu entis purissimi,
actualissimi, completissimi et absoluti; quod est ens simpliciter et aeternum,
in quo sunt rationes omnium in sua puritate. Quomodo autem sciret intellectus,
hoc esse ens defectivum et incompletum, si nullam haberet cognitionem entis
absque omni defectu? Et sic de aliis conditionibus praelibatis. Intellectum
autem propositionum tunc intellectus dicitur veraciter comprehendere, cum
certitudinaliter scit, illas veras esse; et hoc scire est scire, quoniam non
potest falli in illa comprehensione. Scit enim, quod veritas illa non potest
aliter se habere; scit igitur, illam veritatem esse incommutabilem. Sed cum
ipsa mens nostra sit commutabilis, illam sic incommutabiliter relucentem non
potest videre nisi per aliquam lucem omnino incommutabiliter radiantem, quam
impossibile est esse creaturam mutabilem. Scit igitur in illa luce, quae
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, quae est lux vera et Verbum
in principio apud Deum. Intellectum vero illationis tunc veraciter percipit
noster intellectus, quando videt, quod conclusio necessario sequitur ex
praemissis; quod non solum videt in terminis necessariis, verum etiam in
contingentibus, ut: si homo currit, homo movetur. Hanc autem necessariam
habitudinem percipit non solum in rebus entibus, verum etiam in non entibus.
Sicut enim, homine existente, sequitur: si homo currit, homo movetur; sic etiam,
non existente. Huiusmodi igitur illationis necessitas non venit ab existentia
rei in materia, quia est contingens, nec ab existentia rei in anima, quia tunc
esset fictio, si non esset in re: venit igitur ab exemplaritate in arte
aeterna, secundum quam res habent aptitudinem et habitudinem ad invicem
secundum illius aeternae artis repraesentationem. Omnis igitur, ut dicit
Augustinus De vera Religione, vere ratiocinantis lumen accenditur ab
illa veritate et ad ipsam nititur pervenire. Ex quo manifeste apparet, quod
coniunctus sit intellectus noster ipsi aeternae veritati, dum non nisi per
illam docentem nihil verum potest certitudinaliter capere. Videre igitur per te
potes veritatem, quae te docet, si te concupiscentiae et phantasmata non
impediant et se tanquam nubes inter te et veritatis radium non interponant.
|