4. Operatio autem virtutis
electivae attenditur in consilio, iudicio et desiderio. Consilium autem est in
inquirendo, quid sit melius hoc an illud. Sed melius non dicitur nisi per
accessum ad optimum; accessus autem est secundum maiorem assimilationem; nullus
ergo scit utrum hoc sit illo melius, nisi sciat, illud optimo magis assimilari.
Nullus autem, scit, aliquid alii magis assimilari, nisi illud cognoscat; non
enim scio, hunc esse similem Petro, nisi sciam vel cognoscam Petrum: omni
igitur consilianti necessario est impressa notio summi boni. Iudicium autem certum de
consiliabilibus est per aliquam legem. Nullus autem certitudinaliter iudicat
per legem, nisi certus sit quod illa lex recta est, et quod ipsam iudicare non
debet; sed mens nostra iudicat de se ipsa: cum igitur non possit iudicare de
lege, per quam iudicat; lex illa superior est mente nostra, et per hanc
iudicat, secundum quod sibi impressa est. Nihil
autem est superior mente humana, nisi solus ille qui fecit eam: igitur in
iudicando deliberativa nostra pertingit ad divinas leges, si plena resolutione
dissolvat. Desiderium autem principaliter est illius quod maxime ipsum movet.
Maxime autem movet quod maxime amatur; maxime autem amatur esse beatum; beatum
autem esse non habetur nisi per optimum et finem ultimum: nihil igitur appetit
humanum desiderium nisi quia summum bonum, vel quia est ad illud, vel quia
habet aliquam effigiem illius. Tanta est vis summi boni, ut nihil nisi per
illius desiderium a creatura possit amari, quae tunc fallitur et errat, cum
effigiem et simulacrum pro veritate acceptat. Vide igitur, quomodo anima Deo
est propinqua, et quomodo memoria in aeternitatem, intelligentia in veritatem,
electiva potentia ducit in bonitatem summam secundum operationes suas.
|