5. Secundum autem harum potentiarum
ordinem et originem et habitudinem ducit in ipsam beatissimam Trinitatem. Nam
ex memoria oritur intelligentia ut ipsius proles, quia tunc intelligimus, cum
similituto, quae est in memoria, resultat in acie intellectus, quae nihil aliud
est quam verbum; ex memoria et intelligentia spiratur amor tanquam nexus
amborum. Haec tria scilicet mens generans, verbum et amor, sunt in anima quoad
memoriam, intelligentiam et voluntatem, quae sunt consubstantiales, coaequales
et coaevae, se invicem circumincedentes. Si igitur Deus perfectus est spiritus,
habet memoriam, intelligentiam et voluntatem, habet et Verbum genitum et Amorem
spiratum, qui necessario distinguuntur, cum unus ab altero producatur, non
essentialiter, non accidentaliter, ergo personaliter. Dum igitur mens se ipsam
considerat, per se tanquam per speculum consurgit ad speculandam Trinitatem
beatam Patris, Verbi et Amoris, trium personarum coaeternarum, coaequalium et
consubstantialium, ita quod quilibet in quolibet est aliorum, unus tamen non
est alius, sed ipsi tres sunt unus Deus.
|