4. Quibus adeptis,
efficitur spiritus noster hierarchicus ad conscendendum surcum secundum
conformitatam ad illam Ierusalem supernam, in qua nemo intrat, nisi prius per
gratiam ipsa in cor descendat, sicut vidit Ioannes in Apocalypsi sua.
Tunc autem in cor descendit, quando per reformationem imaginis, per virtutes
theologicas et per oblectationes spiritualium sensuum et suspensiones excessuum
efficitur spiritus noster hierarchicus, scilicet purgatus, illuminatus et
perfectus. - Sic etiam gradibus novem ordinum insignitur, dum ordinate in eo
interius disponitur nuntiatio, dictatio, ductio, ordinatio, roboratio,
imperatio, susceptio, revelatio, unctio, quae gradatim correspondent novem
ordinibus Angelorum, ita quod primi trium praedictorum gradus respiciunt in
mente humana naturam, tres sequentes industriam, et tres postremi gratiam.
Quibus habitis, anima intrando in se ipsam, intrat in supremam Ierusalem, ubi
ordines Angelorum considerans, videt in eis Deum, qui habitans in eis omnes
eorum operatur operationes. Unde dicit Bernardus ad Eugenium, quod
"Deus in Seraphim amat ut caritas, in Cherubim novit ut veritas, in
Thronis sedet ut aequitas, in Dominationibus dominatur ut maiestas, in Principatibus
regit ut principium, in Potestatibus tuetur ut salus, in Virtutibus operatur ut
virtus, in Archangelis revelat ut lux, in Angelis assitit ut pietas". Ex
quibus omnibus videtur Deus omnia in omnibus per contemplationem ipsius
in mentibus, in quibus habitat per dona affluentissimae caritatis.
|