6. De hoc igitur hierarcha
et ecclesiastica hierarchia est tota sacra Scriptura, per quam docemur purgari,
illuminari et perfici, et hoc secundum triplicem legem in ea traditam, scilicet
naturae, Scripturae et gratiae; vel potius secundum triplicem eius partem
principalem, legem scilicet Moysaicam purgantem, revelationem propheticam
illustrantem et eruditionem evangelicam perficientem; vel potissimum secundum
triplicem eius intelligentiam spiritualem: tropologicam quae purgat ad
honestatem vitae; allegoricam, quae illuminat ad claritatem intelligentiae;
anagogicam, quae perficit per excessus mentales et sapientiae perceptiones
suavissimas, secundum virtutes praedictas tres theologicas et sensus spirituales
reformatos et excessus tres supradictos et actus mentis hierarchicos, quibus ad
interiora regreditur mens nostra, ut ibidem speculetur Deum in splendoribus
Sanctorm et in eisdem tanquam in cubilibus dormiat in pace et requiescat,
sponso adiurante, quod non excitetur, donec de eius voluntate procedat.
|