6. Et sunt haec ita
certa,quod non potest ab intelligente ipsum esse cogitari horum
oppositum, et unum necessario infert aliud. Nam quia simpliciter est esse,
ideo simpliciter primum; quia simpliciter primum, ideo non est ab alio factum,
nec a se ipso potuit, ergo aeternum. Idem, quia primum et aeternum; ideo non ex
aliis, ergo simplicissimum. Item, quia primum, aeternum et simplicissimum; ideo
nihil est in eo possibilitatis cum actu permixtum, et ideo actualissimum. Item,
quia primum, aeternum, simplicissimum, actualissimum; ideo perfectissimum; tali
omino nihil deficit, neque aliqua potest fieri additio. Quia primum, aeternum,
simplicissimum, actualissimum perfectissimum; ideo summe unum. Quod enim per
omnimodam superabundantiam dicitur respectu omnium. "Quod etiam
simpliciter per superabundantiam, dicitur, impossibile est, ut conveniat nisi
uni soli". Unde si Deus nominat esse primarium, aeternum, simplicissimum,
actualissimum, perfectissimum; impossibile est, ipsum cogitari non esse, nec
esse nisi unum solum. Audi, igitur, Israel, Deus tuus Deus unus est. Si hoc
vides in pura mentis simplicitate, aliqualiter perfunderis aeternae lucis
illustratione.
|