2. Vide igitur et attende quoniam
optimum quod simpliciter est quo nihil melius cogitari potest; et hoc tale sic
est, quod non potest recte cogitari non esse, quia omnino melius est esse quam
non esse; sic est, quod non potest recte cogitari, quin cogitetur trinum et
unum. Nam "bonum dicitur diffusivum sui"; summum igitur bonum summe
diffusivum est sui. Summa autem diffusio non potest esse, nisi sit actualis et
intrinseca, substantialis et hypostatica, naturalis et voluntaria, liberalis et
necessaria, indeficiens et perfecta. Nisi igitur in summo bono aeternaliter
esset productio actualis et consubstantialis, et hypostais aeque nobilis, sicut
est producens per modum generationis et spirationis - ita quod sit aeternalis
principii aeternaliter comprincipiantis - ita quod esset dilectus et
condilectus, genitus et spiratus, hoc est Pater et Filius et Spiritus sanctus; nequaquam
esset summum bonum, quia non summe se diffunderet. Nam diffusio ex tempore in
creatura non est nisi centralis vel punctualis respectu immensitatis bonitatis
aeternae; unde et potest aliqua diffusio cogitari maior illa, ea videlicet, in
qua diffundens communicat alteri totam substantiam et naturam. Nisi igitur
summum bonum esset, si re, ve intellectu illa carere posset. Si igitur potes
mentis oculo contueri puritatem bonitatis, quae est actus purus principii
caritative diligentis amore gratuito et debito et ex utroque permixto, quae est
diffusio plenissimam per modum naturae et voluntatis, quae est diffusio per
modum Verbi, in quo omnia dicuntur. et per modum Doni, in quo cetera dona
donantur; potes videre, per summam boni communicabilitatem necesse esse
Trinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti. In quibus necesse est propter
summam bonitatem esse summam communicabilitatem, et ex summa communicabilitate
summam consubstantialitatem, et ex summa consubstantialitate summam
configurabilitatem, et ex his summam coaequalitatem, ac per hoc summam
coaeternitatem, atque ex omnibus praedictis summam cointimitatem, qua unus est
in altero necessario per summam circumincessionem et unus operatur cum
alio per omnimodam indivisionem substantiae et virtutis et operationis ipius
beatissimae Trinitatis.
|