1. His igitur sex
considerationibus excursis tanquam sex gradibus throni veri Salomonis, quibus
pervenitur ad pacem, ubi verus pacificus in mente pacifica tanquam in interiori
Hierosolyma requiescit; tanquam etiam sex alis Cherub, quibus mens veri
contemplativi plena illustratione supernae sapientiae valeat sursum agi;
tanquam etiam sex diebus primis, in quibus mens exercitari habet, ut tandem
perveniat ad sabbatum quietis; postquam mens nostra contuita est Deum extra se
per vestigia et in vestigiis, intra se per imaginem et in imagine, supra se per
divinae lucis similitudinem super nos relucentem et in ipsa luce, secundum quod
possibile est secundum statum viae et exercitium mentis nostrae; cum tantum in
sexto gradu ad hoc pervenerit, ut speculetur in principio primo et summo et
mediatore Dei et hominum, Iesu Christo, ea quorum similia in creaturis
nullatenus reperiri possunt, et quae omnem perspicacitatem humani intellectus
excedunt: restat, ut haec speculando transcendat et transeat non solum mundum
istum sensibilem, verum etiam semetipsam; in quo transitu Christus est via
et ostium, Christus est scala et vehiculum tanquam propitiatorium
super arcam Dei collocatum et sacramentum a saeculis absconditum.
|