5. Quoniam igitur ad hoc
nihil potest natura, modicum potest industria, parum est dandum inquisitioni,
et multum unctioni; parum dandum est linguae, et plurimum internae laetitiae;
parum dandum est verbo et scripto, et totum Dei dono, scilicet Spiritui sancto;
parum aut nihil dandum est creaturae, et totum creatrici essentiae, Patri et
Filio et Spiritui sancto, dicendo cum Dionysio ad Deum Trinitatem:
"Trinitas superessentialis et superdeus et superoptime Christianorum
inspector theosophiae, dirige nos in mysticorum eloquiorum superincognitum et
superlucentem et sublimissimum verticem; ubi nova et absoluta et inconversibilia
theologiae mysteria secundum superlucentem absconduntur occulte docentis
silentii caliginem in obscurissimo, quod est supermanifestissimum,
supersplendentem, et in qua omne relucet, et invisibilium superbonorum
splendoribus superimplentem invisibiles intellectus". Hoc ad Deum. Ad amicum autem cui haec
scribuntur, dicatur cum eodem: "Tu autem, o amice, circa mysticas
visiones, corroborato itinere, et sensus desere et intellectuales operationes
et sensibilia et invisibilia et omne non ens et ens, et ad unitatem, ut
possibile est, inscius restituere ipsius, qui est super omnem essentiam et
scientiam. Etenim te ipso et omnibus immensurabili et absoluto purae mentis
excessu, ad superessentialem divinarum tenebrarum radium, omnia deserens et ab
omnibus absolutus, ascendes".
|