6. Si autem quaeras,
quomodo haec fiant, interroga gratiam, non doctrinam; desiderium, non
intellectum; gemitum orationis, non studium lectionis; sponsum, non magistrum;
Deum, non hominem: caliginem. non claritatem; non lucem, sed ignem totaliter
inflammantem et in Deum excessivis unctionibus et ardentissimis affectionibus
transferentem. Qui quidem ignis Deus est, et huius caminus est in Ierusalem, et
Christus hunc accendit in fervore, suae ardentissimae passionis, quam solus
ille vere percipit, qui dicit: Suspendium elegit anima mea, et mortem ossa
mea. Quam mortem qui diligit videre potest Deum, quia indubitanter verum
est: Non videbit me homo et vivet. Moriamur igitur et ingrediamur in
caliginem, imponamus silentium sollicitudinibus, concupiscentiis et
phantasmatibus; transeamus cum Christo crucifixo ex hoc mundo ad Patrem,
ut, ostendo nobis Patre, dicamus cum Philippo: Sufficit nobis; audiamus
cum Paulo: Sufficit tibi gratia mea; Exultemus cum David dicentes: Defecit
caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum. Benedictus
Dominus in aeternum, et dicet omnis populus: Fiat, fiat. Amen.
EXPLICIT
ITINERARIUM MENTIS IN DEUM
|