3. Nam per senas alas illas
recte intelligi possunt sex illuminationum suspensiones, quibus anima quasi
quibusdam gradibus vel itineribus disponitur, ut transeat ad pacem per
exstaticos excessus sapientiae christianae. Via autem non est nisi per
ardentissimum amorem Crucifixi, qui adeo Paulum ad tertium caelum raptum
transformavit in Christum, ut diceret: Christo confixus sum cruci, iam non
ego; vivit vero in me Christus; qui etiam adeo mentem Francisci absorbuit,
quod mens in carne patuit, dum sacratissima passionis stigmata in corpore suo
ante mortem per biennium deportavit. Effigies igitur sex alarum seraphicarum
insinuat sex illuminationes scalares, quae a creaturis incipiunt et perducunt
usque ad Deum, ad quem nemo intrat recte nisi per Crucifixum. Nam qui non
intrat per ostium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Si quis
vero per ostium introierit, ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Propter quod dicit Ioannes in Apocalypsi: Beati qui lavant vestimenta sua in
sanguine Agni, ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas ingrediantur
civitatem; quasi dicat, quod per contemplationem ingredi non potest
Ierusalem supernam, nisi per sanguinem Agni intret tanquam per portam. Non enim
dispositus est aliquo modo ad contemplationes divinas, quae ad mentales ducunt
excessus, nisi cum Daniele sit vir desideriorum. Desideria autem in
nobis inflammantur dupliciter, scilicet per clamorem orationis, quae rugire
facit a gemitu cordis, et per fulgorem speculationis, qua mens ad radios
lucis directissime et intensissime se convertit.
|