4. Igitur ad gemitum
orationis per Christum crucifixum, per cuius sanguinem purgamur a sordibus
vitiorum, primum quidem lectorem invito, ne forte credat quod sibi sufficiat
lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine
admiratione,, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia
sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium, absque divina gratia,
speculum absque sapientia divinitus inspirata. - Praeventus igitur divina
gratia, humilibus et piis, compunctis et devotis, unctis oleo laetitiae
et amatoribus divinae sapientiae et eius desiderio inflammatis, vacare volentibus
ad Deum magnificandum, admirandum et etiam degustandum, speculationes subiectas
propono, insinuans, quod parum aut nihil est speculum exterius propositum, nisi
speculum mentis nostrae tersum fuerit et politum. Exerce igitur te, homo Dei,
prius ad stimulum conscientiae remordentem, antequam oculos eleves ad radios
sapientiae in eius speculis relucentes, ne forte ex ipsa radiorum speculatione
in graviorem incidas foveam tenebrarum.
|