7. Secundum enim primam
naturae institutionem creatus fuit homo habilis ad contemplationis quietem, et
ideo posuit eum Deus in paradiso deliciarum. Sed avertens se a vero
lumine ad commutabile bonum, incurvatus est ipse per culpam propriam, et totum
genus suum per originale peccatum, quod dupliciter infecit humanam naturam,
scilicet ignorantia mentem et concupiscentia carnem; ita quod excaecatus homo
et incurvatus in tenebris sedet et caeli lumen non videt nisi succurrat gratia
cum iustitia contra concupiscentiam, et scientia cum sapientia contra ignorantiam.
Quod totum
fit per Iesum Christum, qui factus est nobis a Deo sapientia et iustitia et
sanctificatio et redemptio. Qui cum sit Dei virtus et Dei sapientia, sit
Verbum incarnatum plenum gratiae et veritatis, gratiam et veritatem
fecit, gratiam scilicet caritatis infudit, quae, cum sit de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta, totam animam rectificat secundum
triplicem ipsius aspectum supradictum; scientiam veritatis edocuit secundum
triplicem modum theologiae, scilicet symbolicae, propriae et mysticae, ut per
symbolum recte utamur sensibilibus, per propriam recte utamur intelligibilibus,
per mysticam rapiamur ad supermentales excessus.
|