14. Haec autem consideratio
dilatatur secundum septiformem conditionem creaturarum, quae est divinae
potentiae et bonitatis testimonium septiforme, si consideretur cunctarum rerum
origo et ordo.
Origo namque rerum secundum creationem, distinctionem et
ornatum quantum ad opera sex dierum divinam praedicat potentiam cuncta de
nihilo producentem, sepientiam cuncta lucide distinguentem et bonitatem cuncta
largiter adornantem.
Magnitudo autem rerum secundum molem longitudinis, latitudinis
et profunditatis; secundum excellentiam virtutis longe, late et profunde se
extendentis, sicut patet in diffusione lucis; secundum efficaciam operationis
intimae, continuae et diffusae, sicut patet in operatione ignis, manifeste
indicat immensitatem potentiae, sapientiae et bonitatis trini Dei qui in
cunctis rebus per potentiam, praesentiam et essentiam incircumscriptus existit.
Multitudo vero secundum diversitatem generalem, specialem et
individualem in substantia, in forma seu figura et efficacia ultra omnem
humanam aestimationem, manifeste trium praedictarum conditionum in Deo
immensitatem insinuat et ostendit.
Pulcritudo autem rerum secundum varietatem luminum, figurarum et
colorum in corporibus simplicibus, mixtis et etiam complexionatis, sicut in
corporibus caelestibus et mineralibus, sicut lapidibus et metallis, plantis et
animalibus, tria praedicta evidenter proclamat.
Plenitudo autem rerum, secundum quod materia est plena formis
secundum rationes seminales; forma est plena virtute secundum activam
potentiam; virtus est plena effectibus secundum efficientiam, id ipsum
maniteste declarat.
Operatio multiplex, secundum quod est naturalis, secundum quod
est artificialis, secundum quod est moralis, sua multiplicissima varietate
ostendit immensitatem illius virtutis, artis et bonitatis, quae quidem est
omnibus "causa essendi, ratio intelligendi et ordo vivendi".
Ordo autem secundum rationem durationis et influentiae,
scilicet per prius et posterius, superius et inferius, nobilius et ignobilius,
in libro creaturae insinuat manifeste primi principii primitatem, sublimitatem
et dignitatem quantum ad infinitatem potentiae; ordo vero divinarum legum,
praeceptorum et iudiciorum in libro Scipturae immensitatem sapientiae; ordo
autem divinorum Sacramentorum, beneficiorum et retributionum in corpore
Ecclesiae immensitatem bonitatis, ita quod ipse ordo nos in primum et summum,
potentissimum, sapientissimum et optimum evidentissime manuducit.
|