3. Homo igitur, qui dicitur
minus mundus, habet quinque sensus quasi quinque portas, per quas intrat
cognitio omnium, quae sunt in mundo sensibili, in animam ipius. Nam per visum
intrant corpora sublimia et luminosa et cetera colorata, per tactum vero
corpora solida et terrestria, per tres vero sensus intermedios intrant
intermedia, ut per gustum aquea, per auditum aÎrea, per odoratum vaporabilia,
quae aliquid habent de natura humida, aliquid de aÎrea, aliquid de ignea seu
calida, sicut patet in fumo ex aromatibus resoluto. Intrant igitur per has
portas tam corpora simplicia quam etiam composita, ex his mixta. Quia vero sensu
percipimus non solum haec sensibilia particularia, quae sunt lux, sonus, odor,
sapor et quatuor primariae qualitates, quas apprehendit tactus; verum etiam
sensibilia communia, quae sunt numerus, magnitudo, figura, quies et motus; et
"omne, quod movetur ab alio movetur", et quaedam a se ipsis moventur
et quiescunt, ut sunt animalia: dum per hos quinque sensus motus corporum
apprehendimus, manuducimur ad cognitionem motorum spiritualium tanquam per
effectum cognitionem causarum.
|