5. Ad hanc apprehensionem,
si sit rei convenientis, sequitur oblectatio. Delectatur autem sensus in
obiecto per similitudinem abstractam percepto vel ratione speciositatis, sicut
in visu, vel ratione suavitatis, sicut in odoratu et auditu, vel ratione
salubritatis, sicut in gustu et tactu, appropriate loquendo. Omnis autem delectatio
est ratione proportionalitatis. Sed quoniam species tenet rationem formae,
virtutis et operationis, secundum quod habet respectum ad principium, a quo
manat, ad medium, per quod transit, et ad terminum, in quem agit: ideo
proportionalitas aut attenditur in similitudine, secundum quod tenet rationem
speciei seu formae, et sic dicitur speciositas, quia "pulcritudo nihil
aliud est quam aequalitas numerosa", seu "quidam partium situs cum
coloris suavitate". Aut attenditur proportionalitas, in quantum tenet
rationem potentiae seu virtutis, et sic dicitur suavitas, cum virtus agens non
improportionaliter excedit recipientem; quia sensus tristatur in extremis et in
mediis delectatur. Aut attenditur, in quantum tenet rationem efficaciae et
impressionis, quae tunc est proportionalis, quando agens imprimendo replet
indigentiam patientis, et hoc est salvare et nutrire ipsum, quod maxime apparet
in gustu et tactu, Et sic per oblectationem delectabilia exteriora secundum
triplicem rationem delectandi per similitudinem intrat in animam.
|