6. Post hanc apprehensionem
et oblectationem fit diiudicatio, qua non solum diiudicatur, utrum hoc sit
album, vel nigrum, quia hoc pertinet ad sensum particularem; non solum, utrum
sit salubre, vel nocivum, quia hoc pertinet ad sensum interiorem; verum etiam,
quia diiudicatur et ratio redditur, quare hoc delectat; et in hoc actu
inquiritur de ratione delectationis, quae in sensu percipitur ab obiecto. Hoc est autem, cum
quaeritur ratio pulcri, suavis et salubris: et invenitur quod haec est
proportio aequalitatis. Ratio autem aequalitatis est eadem in magnis et parvis
nec extenditur dimensionibus nec succedit seu transit cum transeuntibus nec
motibus alteratur. Abstrahit igitur a loco, tempore et motu, ac per hoc est
incommutabilis, incircumscriptibilis et omnino spiritualis. Diiudicatio igitur
est actio, quae speciem sensibilem, sensibiliter per sensus acceptam, introire
facit depurando et abstrahendo in potentiam intellectivam. Et sic totus iste
mundus introire habet in animam humanam per portas sensuum secundum tres
operationes praedictas.
|