9. Excellentiori autem modo
et immediatiori diiudicatio ducit nos in aeternam veritatem certius
speculandam. Si enim diiudicatio habet fieri per rationem abstrahentem a loco,
tempore et mutabilitate ac per hoc a dimensione, successione et transmutatione,
per rationem immutabilem et incircumscriptibilem et interminabilem; nihil autem
est omnino immutabile, incircumscriptibile et interminabile, nisi quod est
aeternum; omne autem quod est aeternum, est Deus, vel in Deo: si ergo omnia,
quaecumque certius diiudicamus, per huiusmodi rationem diiudicamus; patet, quod
ipse est ratio omnium rerum et regula infallibilis et lux veritatis, in qua
cuncta relucent infallibiliter, indelebiliter, indubitanter, irrefragabiliter,
indiiudicabiliter, incommutabiliter, incoarctabiliter, interminabiliter,
indivisibiliter et intellectualiter. Et ideo leges illae, per quas iudicamus
certitudinaliter de omnibus sensibilibus, in nostram considerationem
venientibus; cum sint infallibiles et indubitabiles intellectui apprehendentis,
sint indelebiles a memoria recolentis tanquam semper praesentes, sint
irrefragabiles et indiiudicabiles intellectui iudicantis, quia, ut dicit Augustinus,
"nullus de eis iudicat, sed per illas": necesse est, eas esse
incommutabiles et incorruptibiles tanquam necessarias, incoarctabiles tanquam
incircumscriptas, interminabiles tanquam aeternas, ac per hoc indivisibiles
tanquam intellectuales et incorporeas, non factas, sed increatas, aeternaliter
existentes in arte aeterna, a qua, per quam et secundum quam formantur formosa
omnia; et ideo nec certitudinaliter iudicari possunt nisi per illam quae non
tantum fuit forma cuncta producens, verum etiam cuncta conservans et
distinguens, tanquam ens in omnibus formam tenens et regula dirigens, et per
quam diiudicat mens nostra cuncta, quae per sensus intrant in ipsam.
|