10. Haec autem speculatio
dilatatur secundum considerationem septem differentiarum numerorum, quibus
quasi septem gradibus conscenditur in Deum, secundum quod ostendit Augustinus
in libro De vera Religione et in sexto Musicae, ubi assignat
differentias numerorum gradatim conscendentium ab his sensibilibus usque ad
Opficem omnium, ut in omnibus videatur Deus. Dicit enim, numeros esse in
corporibus et maxime in sonis et vocibus, et hos vocat sonantes; numeros ab his
abstractos et in sensibus nostris receptos, et hos vocat occursores; numeros ab
anima procedentes in corpus, sicut patet in gesticulationibus et saltationibus,
et hos vocat progressores; numeros in delectationibus sensuum ex conversione
intentionis super speciem receptam, et hos vocat sensuales; numeros in memoriam
retentos, et hos vocat memoriales; numeros etiam, per quos de his omnibus
iudicamus, et hos vocat iudiciales, qui ut dictum est necessario sunt supra
mentem tanquam infallibiles et indiiudicabiles. Ab his autem imprimuntur
mentibus nostris numeri artificiales, quos tamen inter illos gradus non
enumerat Augustinus, quia connexi sunt iudicialibus; et ab his manant numeri
progressores, ex quibus creantur numerosae formae artificiatorum, ut a summis
per media ordinatus fiat descensus ad infima. Ad hos etiam gradatim ascendimus
a numeris sonantibus, mediantibus occursoribus, sensualibus et memorialibus.
Cum igitur omnia sint pulcra et quodam modo delectabilia; et pulcritudo et
delectatio non sint absque proportione; et proportio primo sit in numeris:
necesse est, omnia esse numerosa; ac per hoc "numerus est praecipuum in
animo Conditoris exemplar" et in rebus praecipuum vestigium ducens in
Sapientiam. Quod cum sit omnibus evidentissimum et Deo propinquissimum,
propinquissime quasi per septem differentias ducit in Deum et facit, eum
cognosci in cunctis corporalibus et sensibilibus, dum numerosa apprehendimus,
in numerosis proportionibus delectamur et per numerosarum proportionunm leges
irrefragabiliter iudicamus.
|