Litterae Apostolicae quibus Anni Bismillesimi Magnum indicitur
Iubilaeum
Ioannes Paulus Episcopus
Servus Servorum Dei
universis
Christifidelibus
tertio
millennio
obviam
procedentibus
salutem et
apostolicam benedictionem
1. Incarnationis mysterium Filii Dei
contuens intenta iamiamque tertii millennii transitura limen est Ecclesia.
Numquam sic ut hoc tempore oportere Nos sentimus laudis gratiarumque actionis
carmen Apostoli efficere nostrum: «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti
et immaculati in conspectu eius in caritate, qui predestinavit nos in
adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum
voluntatis suae [...] notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum
beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis
temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in
ipso» (Eph 1, 35.9-10).
Quibus nempe ex vocibus manifesto sequitur in Christo Iesu
salutis historiam evadere in summum suamque attingere ultimam significationem.
Omnes enim in ipso «gratiam pro gratia» (Io
1, 16) accepimus meruimusque ut cum Patre conciliaremur (cfr Rom 5, 10; 2 Cor 5, 18).
Iesu Betlehemiticum ortum praeterito cum tempore haud licet
consociari. Etenim universi hominum annales coram ipso consistunt: eius quidem
praesentia tam hodierna quam futura orbis illuminatur aetas. Is namque «vivens» est (Ap 1, 18) atque ille «qui est et qui erat et qui venturus est» (Ap 1, 4). Ante ipsum omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia ille
est Dominus (cfr Philp 2, 10-11). Suae
praeterea vitae arcanum detegit quisque homo Christo occurrens.1
Vera Iesus illa novitas est quae omnem hominum excedit
exspectationem talisque semper succedentibus sibi historiae aetatibus
persistet. Sunt itaque Filii Dei incarnatio ab eoque per mortem ac
resurrectionem comparata salus ad iudicandam rerum temporariarum veritatem
regula vera nec non ad omne aestimandum propositum, quo reddi hominis vita
debeat magis etiam humana.
2. Magnum anni MM Iubilaeum iam ipsum
impendet. A primis inde Nostris Litteris Encyclicis Redemptor hominis eo solo consilio providimus hunc terminum
temporis ut omnium animi expedirentur unde Spiritus Sancti impulsionibus
dociles fierent.2 Hic scilicet eventus simul quidem Romae celebrabitur
simul singulas apud Ecclesias particulares per orbem disseminatas habebitque
duas, ut ita dicamus, praecipuas sedes: Civitatem alteram, ubi Providentiae
statuere placuit Successoris Petri commorationem, alteram vero Terram Sanctam,
ubi Dei Filius natus est homo, carne nostra ex Virgine nomine Maria suscepta (cfr
Lc 1, 27). Quapropter aequali
dignitate pondereque peragetur Iubilaeum, etiam extra Romam, in Terra illa iure
ac merito «Sancta» appellata, quae nascentem vidit aliquando Iesum ac
morientem.Terra illa, in qua prima christiana communitas germinata effloruit,
locus est ubi re vera contigerunt Dei revelationes hominibus factae. Promissa
Terra est quae populi Hebraici annales signavit atque ab Mahometanae religionis
adsectatoribus honoratur. Utinam ideo ulteriores gressus Iubilaeum illud
incitare valeat reciproco in dialogo donec universi coniuncti, Hebraei
Christiani Mahometani, osculum Hierosolymis inter nos dabimus pacis.3
Hoc iubilare tempus nos solidum illum in sermonem reducit
quo divina utitur salutis paedagogia ut ad conversionem paenitentiamque hominem
incitet, quae initium quidem et via est ipsius renovationis atque etiam
condicio qua recuperare id valeat quod viribus suis aliter consequi non posset:
Dei nempe amicitiam eiusque gratiam et supernaturalem vitam, in qua sola
altissima cordis humani desideria expleri possint.
Cohortatur hic in novum millennium introitus christianam
omnem communitatem ut suum fidei prospectum dilatet novos ad fines in regni Dei
annuntiatione. Hac peculiari in re ad Concilii Vaticani II doctrinam confirmata
fidelitate est redeundum, quod novam lucem proiecit in missionale Ecclesiae munus hodiernas ante evangelizationis
necessitates. In Concilio enim maiorem sui mysterii conscientiam suscepit
Ecclesia nec non apostolici operis sibi suo a Domino commendati. Obligat proinde
credentium communitatem haec conscientia ut in mundo ipsi vivant plane se esse
scientes id quod est «fermentum et veluti anima societatis humanae in Christo
renovandae et in familiam Dei transformandae».4 Huic igitur ut ufficio
efficaciter respondeat persistere ea debet in unitate suaque in communionis
vita crescere.5 Adveniens iubilaris eventus vehementem adfert in hanc
ipsam partem stimulum.
Credentium gressus tertium ad millennium haud fatigationem
illam percipit quam duorum milium historiae annorum pondus secum importare
potest; recreatos potius se christiani esse sentiunt quandoquidem lucem veram
Christum Dominum in mundum inferre se noverunt. Iesum Nazarenum, Deum verum
perfectumque Hominem, annuntians aperit Ecclesia ante unumquemque hominem spem
illam posse eum «divinizari» sicque magis fieri hominem.6 Haec unica
via est qua supremam suam vocationem detegere valeant homines ad quam
destinantur eamque in salute a Deo effecta implere.
3. Hisce annis proximae ad Iubilaeum
praeparationis particulares Ecclesiae, ea videlicet exsequentes quae Nostris in
Litteris Tertio millennio adveniente
scripsimus,7 per precationem sese iam comparant, per catechesim perque
formis in diversis pastoralibus actuositatem hunc ad temporis terminum qui
novam in gratiae missionisque aetatem introducit Ecclesiam totam. Appropinquans
iubilare eventum studium pariter incitat eorum quotquot propitium conquirunt
signum quod eos vere adiuvet ad Dei nostro in tempore praesentis vestigia
deprehendenda.
Praeparationis hi anni ad Iubilaeum sub nomine Sanctissimae
Trinitatis designati sunt: per Christum — in Spiritu Sancto — ad Deum Patrem.
Trinitatis mysterium itineris fidei principium est extremusque eius finis, cum nostri
denique in aeternum contemplabuntur oculi Dei ipsius vultum. Incarnationem
celebrantes fixum nostrum tenemus intuitum in Trinitatis mysterium. Iesus
Nazarenus, Patris revelator, cupiditatem explevit illam in hominis animo
absconditam ut Deum cognoscat. Quaecumque in se creatio impressa adservabat
veluti creantis Dei manus sigillum et quae Prophetae antiqui tamquam promissa
renuntiaverant, in Christi revelatione extremam suam consequuntur
patefactionem.8
Iesus Dei Patris
vultum revelat qui «misericors est Dominus et miserator» (Iac 5, 11) Sanctumque emittens Spiritum arcanum recludit amoris
Trinitatis. Christi enim Spiritus in Ecclesia atque historia operatur: in Ipso nempe
auscultare oportet ut temporum novorum signa agnoscantur atque redeuntis Domini
glorificati exspectatio magis magisque viva reddatur credentium in animis.
Laudis propterea canticum perpetuum esse debet Annus Sanctus adversus Summum
Deum id est Trinitatem. Adiumento nobis poeticae voces sunt sancti
Gregorii Nazianzeni, Theologi:
Gloria Deo Patri et Filio omnium dominatori:
Gloria Spiritui quam maxima laude celebrando, sanctissimo.
Trinitas unus Deus est, qui creavit implevitque omnia,
Caelum caelestibus, terram terrestribus,
Mare et flumina, et fontes implevit aquatilibus,
Omnia vivificans virtute proprii Spiritus:
Ut sapientem creatorem omnis creatura laudet,
Qui, quod vivant et permaneant, causa est unica.
Rationis vero compos maxime natura semper celebret,
Ut regem magnum, ut bonum patrem.9
4. Utinam hoc carmen ad Trinitatem ob
Filii ipsius incarnationem ab omnibus simul tollatur quotquot eodem imbuti
Baptismate eiusdem in Domino Iesu fidei sunt consortes. Oecumenica Iubilaei
indoles solidum sit illius itineris indicium quod superioribus his potissimum
decenniis variarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium conficiunt fideles.
Idoneos nos omnes efficere debet Spiritus auditio ut in universali communione
gratiam tandem demonstremus filiationis Baptismo incohatae: universi enim unius
Patris sumus filii. Nec desinit iterari umquam et inculcare etiam nobis
Apostolus vehementem suam cohortationem: «Unum corpus et unus Spiritus, sicut
et vocati estis in una spe vocationis vestrae; unus Dominus, una fides, unum
baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in
omnibus» (Eph 4, 4-6). Ut sancti
etiam Irenaei utamur verbis: haud licet nobis terrae cuiusdam aridae imaginem
hominibus praebere postquam veluti pluviam de caelo delapsam Dei Verbum
recepimus; nec asseverare umquam poterimus unicum nos fieri panem, si aquae ope
quae in nos est effusa impediamus ne farina misceatur.10
Sicut ad celebritatem nuptialem omnis iubilaris annus est
invitatio. Multiplicibus ex Ecclesiis et ecclesialibus Communitatibus per orbem
dissitis cuncti nos ad festivitatem quae apparatur concurrimus; id quo
coniungimur nobiscum adferamus intentique unum in Christum oculi crescere nos
sinant in unitate quae Spiritus fructus est. Episcopus Romanus, uti sancti
Petri Successor, adest hic, qui ad iubilarem celebrationem reddat multo
vehementiorem hanc invitationem, ut bismillesimum hoc praestitutum tempus
mysterii praecipui ipsius christianae fidei vivatur tamquam reconciliationis
semita nec non verae spei documentum iis omnibus qui Christum respiciunt
eiusque Ecclesiam «veluti sacramentum ... intimae cum Deo unionis totiusque
generis humani unitatis».11
5. Quot in memoriam revocat eventus haec
iubilaris celebritas! Ad annum prius revertitur cogitatio MCCC, cum totius
populi Romani optata suscipiens aperuit sollemni modo pontifex Bonifatius VIII
primum in historia Iubilaeum. Repetens nempe perantiquam traditionem, ex qua
«concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum» omnibus aeterna
in Urbe sancti Petri adeuntibus basilicam, decrevit eo tempore concedere «non
solum plenam et largiorem, immo plenissimam omnium ... veniam
peccatorum».12 Quo ex tempore Ecclesia semper Iubilaeum deinceps
celebravit tamquam significantem omnino suae peregrinationis passum ad
plenitudinem in Christo.
Demonstrant annales quam fervido studio Annos Sanctos semper
peregerit ipse Populus Dei, cum in illo deprehenderet occasionem ubi Iesu
invitamentum ad conversionem vehementius persentiebatur. Per hoc iter abusus etiam contigerunt et falsae
interpretationes, verumtamen longe maiores fuerunt fidei verae testificationes
sinceraeque caritatis. Singularem in modum hoc etiam testatur ipsa
sancti Philippi Neri figura qui occasione data Iubilaei anni MDL «caritatem
Romanam» condidit uti aspectabile monumentum hospitalitatis in peregrinatores.
Recenseri potest longa sanctitatis narratio a consuetudine Iubilaei initio
facto nec non a conversionis effectibus quos gratia veniae tot in credentibus
peperit.
6. Nostro pariter in Pontificatu gaudio
praecipuo fuit anno MCMLXXXIII Iubilaeum extra ordinem indicere propter MCML a
genere hominum redempto annos completos. Hoc mysterium, Christi morte
resurrectioneque perfectum, apicem signat cuiusdam eventus qui suum principium
habuit in Filii Dei incarnatione. Propterea apte exsistimari potest hoc
Iubilaeum «magnum», seque Ecclesia vehementer cupere declarat suis bracchiis
omnes complecti credentes quibus nempe reconciliationis impertiatur laetitiam.
Ab universa sic Ecclesia laudis gratiarumque hymnus ad Patrem attolletur qui
incomparando suo ex amore nobis tribuit ut simus in Christo «concives sanctorum
et domestici Dei» (Eph 2, 19). Maxima
hac incidente festivitate invitantur ex animo nobiscum gaudentibus aliarum
religionum assertores perinde ac omnes quotquot Dei fide sunt alieni ut ipsi
gaudeant. Veluti unius hominum familiae fratres, limen novi millenni coniuncti
transgredimur quod ab omnibus datam operam postulabit et officiorum
conscientiam.
Nobis porro credentibus magna luce collustrabit iubilaris
annus redemptionem a Christo propria morte ac resurrectione peractam. Quam post
mortem, nemo amplius a Dei amore seiungi poterit (cfr Rom 8, 21-39), nisi sua ipsius culpa. Misericordiae gratia singulis
occurrit ut qui sunt iam reconciliati etiam «salvi ... in vita ipsius» (Rom 5, 10) esse valeant.
Constituimus idcirco ut Magnum
Anni MM Iubilaeum nocte ipsa Christi Natalis anno undebismillesimo incipiat,
reclusa videlicet porta sancta Basilicae Petrianae in Urbe Vaticana, id quod
paucis accidet horis ante quam inauguralis celebratio Hierosolymis et apud
Betlehem incohetur, simulque reliquis reseratis portis sanctis Patriarchalium
omnium Basilicarum. Ritus portae sanctae in Basilica sancti Pauli aperiendae
differetur in subsequentem diem Martis XVIII mensis Ianuarii, cum precationis
Hebdomada pro christianorum unitate inibitur; hoc etiam modo peculiaris indoles
effertur oecumenica qua hoc distinguitur Iubilaeum.
Decernimus insuper ut apud particulares Ecclesias Iubilaei
initium sanctissimo Natalis Domini Iesu celebretur die et quidem sollemni
Eucharistico ritu cui in aede cathedrali nec non concathedrali dioecesanus
praeerit Episcopus. Licebit Episcopo in concathedrali officium praesidendi illi
celebrationi suo concredere legato. Quoniam vero ritus portae sanctae
reserandae omnino ad Basilicam Vaticanam adque Patriarchales Basilicas
pertinet, iubilaris temporis principium singulas apud dioeceses decebit
extollere stationem alia in aede
sacra unde peregrinatio ad cathedrale templum procedet, liturgicam honorationem
Libri Evangeliorum, recitationem nonnullarum huius Nostri scripti partium
secundum «Ritum Magni Iubilaei particularibus in Ecclesiis celebrandi».
Sit autem omnibus Natalis dies anni undebismillesimi
sollemnitas luce effulgens, praelusioque ad experientiam gratiae ac
misericordiae divinae prorsus intimam quae usque producetur ad Anni Iubilaris conclusionem die Epiphaniae
Domini Nostri Iesu Christi, scilicet VI Ianuarii anno bismillesimo primo.
Invitantibus Angelis quisque credens obsequatur qui sine intermissione
annuntiant: «Gloria in altissimis Deo, et super terram pax hominibus bonae
voluntatis» (Lc 2, 14). Natalicium
tempus ita fiet pulsans Anni Sancti velut cor, quod Ecclesiae in vitam donorum
Spiritus abundantiam ad novam evangelizationem infundet.
7. Iubilaei institutio sua in progressione
quibusdam locupletata est indiciis quae fidem testantur populique christiani
pietatem confirmant. Memoranda inter haec in primis est peregrinatio. Ad illam enim personam nos reducit quae suam vitam
uti iter libenter describit. Ab ortu
usque ad occasum cuiusque hominis condicio est quidem hominis viatoris propria. Saepius ipsa vicissim Sacra Scriptura
momentum effert illius actus quo quis arripit iter ut ad sacra perveniat loca;
mos erat ut Israelita omnis peregrinans se ad illam urbem conferret ubi
foederis adservabatur arca sive ut sacrarium Bethel inviseret (cfr Idc 20, 18) aut etiam illud Siloe ubi
Annae Samuelis Matris exaudita est precatio (cfr 1 Sam 1, 3). Sua porro sponte sese subdens Legi Iesus quoque
cum Maria una et Iosepho peregrinatorem egit sanctam ad Hierosolymitanam
civitatem (cfr Lc 2, 41). Ecclesiae
historia est veluti vivens quoddam diarium peregrinationis numquam finitum. Ad
civitatem enim peregrinantur sanctorum Petri et Pauli tum etiam in Terram
Sanctam vel ad antiqua versus et nova sanctuaria Virgini Mariae dicata aliisque
Sanctis: haec, ecce, tot fidelium meta est hoc pacto suam nutrientium pietatem.
Praecipuum semper fuit tempus peregrinatio in credentium
vita quod aliis aetatibus alias sumebat formas culturae diversas. Revocat ea
peregrinationem cuiusque credentis in redemptoris ipsius vestigia: exercitatio
est actuosae asceseos nec non paenitentiae humanas ob infirmitates, perpetuae
de sua cuiusque fragilitate vigilantiae atque interioris praeparationis ad
cordisreformationem. Per vigilias et ieiunia precesque progreditur peregrinator
in christianae perfectionis semita studens, gratiae Dei sustentatus, ut
transeat «in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi» (Eph 4, 13).
8. Peregrinationi autem huic signum
comitatur portae sanctae, quae primum
in Basilica Ss.mi Salvatoris in Laterano tempore Iubilaei anno MCCCCXXIII est
aperta. Commemorat ipsa transitum quem singuli christiani invitantur ut a
peccato faciant ad gratiam. Ait enim Iesus: «Ego sum ostium» (Io 10, 7) ut neminem accedere ad Patrem
posse significaret nisi per semet ipsum. Haec quam de se facit Iesus appellatio
testatur ipsum solum esse Salvatorem a Patre emissum. Unus nempe aditus est quo
ingressio aperitur ad communionis vitam cum Deo: accessus hic Iesus est, unica
atque salutis via absoluta. Uno in eo plenam veritatem assequitur Psalmistae vox:
«Haec porta Domini; iusti intrabunt in eam» (Ps 118 [117], 20).
Portae haec indicatio officium meminit omnis credentis ut
limen illud transgrediatur. Per eam portam ingressio significat hominem
confiteri Iesum Christum esse Dominum, dum fidem in eum vivificat ut novam
vitam ab illo nobis concessam vivendo compleat. Voluntatis motus est hic qui
libertatem eligendi praeponit simulque audaciam aliquid derelinquendi, cum
constet inde vitam obtineri divinam (cfr Mt
13, 44-46). Hoc nimirum animi affectu Pontifex ipse primus portam sanctam nocte
illa transibit inter vicesimum quartum et vicesimum quintum Decembris mensis
diem anno undebismillesimo. Ecclesiae atque omni orbi limen illud transgrediens
Pontifex Sanctum Evangelium ostentabit, vitae fontem ac spei tertium in
millennium adventurum. Per portam sanctam praeterea, quae exeunte millennio
speciem prae se fert maioris amplitudinis,13 nos altius in Ecclesiam
Corpus suum ac Sponsam inseret Christus. Hac ratione quantam vim prae se ferat
Apostoli Petri admonitio intellegimus, quippe qui etiam scribat quo pacto et
nos cum Christo coniuncti adhibeamur «tamquam lapides vivi... domus spiritalis
in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo» (1 Pe 2, 5).
9. Fidelibus pariter notissimum aliud est
peculiare signum, indulgentia
videlicet quod unum ex multis elementis etiam iubilarem efficit eventum.
Misericordiae Patris in ea commonstratur plenitudo, qui omnibus suo amore
obvius procedit, qui ante omnia in culparum condonatione declaratur. Communiter
Deus Pater veniam per sacramentum Paenitentiae et Reconciliationis
tribuit.14 Conscius enim ac liber consensus gravi peccato credentem
segregat a vitae gratia cum Deo quapropter pariter eum excludit a sanctitate ad
quam vocatur. Cum a Christo acceperit Ecclesia potestatem eius nomine delicta
remittendi (cfr Mt 16, 19; Io 20, 23), in mundo illa exstat tamquam
viva Dei amoris praesentia, qui omnem adversus humanam infirmitatem sese
inclinat ut bracchiis misericordiae suae eandem suscipiat. Per ministerium
omnino suae Sponsae inter homines dispergit Deus misericordiam suam ex illo
magni pretii dono quod vetustissima voce «indulgentia» nuncupatur.
Peccatori «sacramentum Paenitentiae novam offert
possibilitatem se convertendi et iustificationis gratiam iterum
inveniendi»,15 quae per Christi sacrificium recipitur. Ipse sic denuo
in Dei vitam Ecclesiaeque vitam plene participandam infertur. Sua confitendo
peccata, fidelis utique veniam impetrat atque iterum Eucharistiam, veluti
signum cum Patre suaque Ecclesia reciperatae communionis, participare potest.
Attamen ab antiquis usque temporibus Ecclesia sibi penitus conscia fuit veniam,
quam gratuito Deus praebet, veram vitae immutationem, interioris mali
progredientem amotionem, propriae exsistentiae implicare renovationem.
Sacramentalis actus cum exsistentiali actu, cum vera culpae mundatione,
iugandus fuit, quae videlicet paenitentia vocatur. Venia nimirum non vult ut
exsistentialis hic processus supervacaneus fiat, at potius ut ipse quempiam
obtineat sensum, qui suscipitur, qui admittitur.
Eo namque quod cum Deo fit reconciliatio, id non infitias it
quosdam peccati effectus permanere, a quibus mundari necesse est. Hoc sane in
ambitu indulgentia distinguitur, cuius beneficio «totum ipsum donum Dei
misericordiae» 16 exprimitur. Per indulgentiam peccatori quem paenituit
temporaria pro peccatis poena, quae iam quod ad culpam attinet remissa sunt,
dimittitur.
10. Peccatum enim, propterea quod Dei
sanctitatem et iustitiam laedit, aeque ac personalem Dei in hominem amicitiam
spernit, duplicem effectum secum fert. Primo, si grave est, cum Deo
communionionis ademptionem implicat ideoque vitae aeternae participationem
excludit. Peccatori tamen quem poenituit Deus, pro sua misericordia, veniam dat
peccati gravis atque «poenam aeternam», quae sequeretur, remittit.
Secundo, «quolibet peccatum, etiam veniale, morbidam
adcreaturas secum fert affectionem, quae purificatione eget sive his in terris
sive post mortem, in statu qui appellatur purgatorium. Haec purificatio liberat
ab eo quod «poena temporalis peccati appellatur»,17 qua espiata, id
deletur quod plenae cum Deo fratribusque communioni officit.
Revelatio autem docet christianum suo in conversionis itinere
non esse solum. In Christo ac per Christum eius vita arcano quodam vinculo
nectitur cum vita omnium aliorum christianorum, in supernaturali Corporis
mystici unitate. Intercedit sic inter fideles mira quaedam spiritalium bonorum
permutatio, cuius virtute unius sanctitas alios iuvat praeter detrimentum quod
unius peccatum aliis inferre potuit. Sunt qui post se veluti amoris, doloris tolerati, integritatis veritatisque
redundantiam, relinquunt, quae ceteros complectitur et sustentat.
«Vicarietatis» est res, in qua totum Christi mysterium innititur. Eius quidem
superabundans amor omnes nos salvat. Nihilominus ad amoris Christi magnitudinem
id pertinet, quod nos in recipientium inertium condicione non reliquit, sed
salutarem in suam operam ac potissimum passionem nos immittit. Pervulgatus hoc
asseverat epistulae ad Colossenses locus: «Adimpleo ea, quae desunt passionum
Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia» (1, 24).
Acutam hanc veritatem mirum in modum locus quoque Apocalypsis
ostendit, in quo Ecclesia tamquam sponsa significatur, simplici linteo
vestimento, byssino puro ac splendente induta. Atque sanctus Ioannes dicit: «Byssinum enim iustificationes sunt sanctorum»
(19, 8). In vita enim sanctorum byssinum splendens texitur, quod aeternitatis
est vestimentum.
Omnia a Christo
manant, sed quoniam nos ad eum pertinemus, etiam quod nostrum est eius fit
atque sanantem vim adipiscitur. Id reapse intellegitur cum «thesaurus
Ecclesiae» annuntiatur, quae sunt bona sanctorum opera. Ad indulgentiam
obtinendam precari sibi vult hanc spiritalem communionem inire ideoque penitus
aliis patere. Etenim in spiritali quoque provincia nemo pro se vivit. Et
salubris sollicitudo de propriae animae salute a timore atque nimio sui amore
tum tantum exsolvitur cum de alterius salute fit quoque sollicitudo. Veritas
haec est communionis sanctorum, mysterium «realitatis vicariae», precationis
veluti viae coniunctionis cum Christo eiusque sanctis. Ipse nos secum fert ut
una simul cum eo albam novae humanitatis vestem texamus, splendentem scilicet
vestem byssinam Sponsae Christi.
Haec igitur de
indulgentiis doctrina «docet malum et amarum esse reliquisse... Dominum Deum
(cfr Ier 2, 19). Fideles enim, cum
indulgentias assequuntur, intellegunt se non posse propriis viribus espiare
malum, quod per peccatum sibi ipsis immo toti communitati intulerunt, et ideo
ad humilitatem salutarem excitantur».18 Veritas, porro, de communione
sanctorum, qua fideles Christo et vicissim inter se iunguntur, ostendit quantum
quisque alios — vivos vel defunctos — iuvare possit, ut magis magisque arte cum
caelesti Patre coniungantur.
His doctrinae
rationibus innitentes ac simul maternum Ecclesiae sensum patefacientes,
decernimus omnes fideles, congruenter paratos, per totum Iubilaei intervallum,
indulgentiae dono, ad praescripta quae hanc Bullam comitantur, frui posse (cfr
documentum adnexum).
11. Signa haec ad iubilaris celebrationis
traditionem iam pertinent. Dei populus operam dabit profecto deinde ut mentem
aperiat suam ad alia agnoscenda, si forte sint, signa misericordiae Dei, qui in
Iubilaeo operatur. In Litteris Apostolicis, quarum titulus Tertio millennio adveniente, nonnulla illorum demonstravimus, quae
vehementius insigni Iubilaei gratiae experiendae inservire possunt.19
Quae nunc breviter in memoriam revocamus.
Prae omnibus memoriae
purificationis signum: id nempe requirit ut omnes se praestent animosos
humilesque culpas admissas agnoscendo, quas patraverunt quotquot christianorum
nomen tenuerunt ac tenent.
Annus Sanctus per
se ipse vocationis ad conversionem est momentum. Hoc est primum praedicationis
Iesu verbum, quod insigniter cum promptitudine ad credendum coniungitur:
«Paenitemini et credite evangelio» (Mc
1, 15). Quod Christus iubet, ex conscientia manat illius rei: «impletum est
tempus» (Mc 1, 15). Cum Dei tempus
completur, fit ad conversionem compellatio. Quae quidem ante omnia est gratiae
fructus. Spiritus ipse unumquemque compellit, ut «in se ipse intret» et
necessitatem percipiat Patris domum repetendi (cfr Lc 15, 17-20). Conscientiae ideo examinatio unum maxime insigne est
personalis exsistentiae momentum. Eius namque ope, quisque homo ante
suae vitae veritatem locatur. Sic ipse reperit quantum sua opera ab illo absint
exemplari, quod ille prae se tulit.
Ecclesiae
historia est sanctitatis historia. Novum Testamentum hanc baptizatorum notam
firmiter extollit: ii sunt «sancti» prout, ab illo mundo dissociati quem
Malignus detinet, uno veroque Deo colendo sese addicunt. Re vera haec sanctitas
manifestatur in tot Sanctorum et Beatorum eventibus, qui ab Ecclesia
agnoscuntur, itemque in sortibus innumerae multitudinis mulierum virorumque
incognitorum, quam dinumerare nemo potest (cfr Apc 7, 9). Eorum vita Evangelii veritatem testatur atque
manifestum mundo praebet possibilitatis perfectionis signum. Necesse tamen est
agnoscere historiae annales etiam non paucos eventus recensere, qui contra
testantur pro christiano nomine. Illud propter vinculum quod, in mystico
Corpore, alios aliis nectit, nos omnes, quamvis nihil personalis
responsalitatis habeamus, atque minime supponentes Dei iudicium, qui unus corda
cognoscit, errorum culparumque onera illorum qui ante fuerunt baiulamus. Nos
quoque, Ecclesiae filii, peccavimus atque Christi Sponsa prohibita est quominus
omni sui vultus venustate splenderet. Peccatum nostrum Spiritui in tot hominum
cordibus operanti offecit. Fides nostra debilis indifferentem animum induxit
atque complures a germano Christi occursu avertit.
Petri veluti Successores flagitamus ut hoc misericordiae
anno Ecclesia, quae sanctitate firmatur quam a Christo accepit, genu ante Deum
flectat atque veniam pro praeteritis praesentibusque suorum filiorum peccatis
impetret. Omnes peccaverunt ac nemo ante Deum iustus dici potest (cfr 1 Reg 8, 46). Sine timore repetatur:
«Peccavimus» (Ier 3, 25), at penitus
certitudo servetur: «ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia» (Rom 5, 20).
Amplexus quo Pater prosequitur poenitentiam agentem, qui
obviam it Ei, erit iustum pro culpis propriis alteriusque auctoramentum,
conscientia innixum arti vinculi, quod cuncta mystici Corporis membra inter se
coniungit. Christiani invitantur ut, eorum Deo hominibusque qui eorum moribus
sunt offensi, in se errores recipiant, quas ipsi admiserunt. Id peragant nihil
mutuo poscentes, in caritate Dei tantum innitentes, quae «diffusa est in
cordibus nostris» (Rom 5, 5). Non
deerunt qui, aequo animo praediti, historiam praeteriti nostrique temporis,
erga Ecclesiae filios a vita sociali exclusionis, iniuriarum et persecutionum
casus saepe numero annumerasse ac annumerare agnoscere valeant.
Nemo hoc iubilari anno a Patris complexu se abstrahere
velit. Nemo eadem faciat quae frater maior evangelicae similitudinis qui festum
acturus ingredi recusat domum (cfr Lc
15, 25-30). Veniae gaudium omni
indignatione fortius sit et maius. Ita agendo Sponsa ad mundi oculos
illa coruscabit pulchritudine et sanctitate, quae ex Domini gratia effluunt.
Duo iam milia annorum Ecclesia exstat cunae in quibus Iesum deponit Maria
eundemque adorationi omniumque populorum contemplationi exhibet. Utinam Sponsae per humilitatem magis usque
splendeant gloria et Eucharistiae vis, quam ipsa celebrat suoque in sinu
servat. In Panis Vinique consecrati specie, Christus Iesus resuscitatus ac
glorificatus, lux gentium (cfr Lc 2,
32), suam continuatam Incarnationem revelat. Is vivus verusque inter nos
perstat, ut suo Corpore et Sanguine credentes alat.
Quocirca contuitus in futurum aevum sit defixus. Pater
misericordiae peccata non dinumerat quorum nos reapse poenituit (Is 38, 17). Ipse, nunc, novum quid
patrat atque in dilectione quae ignoscit caelos novos novamque terram
antecapit. Confirmetur igitur fides, adolescat spes, magis ac magis operosa sit
caritas, ad renovatum christianae testificationis impetum in mundo proximi
millennii.
12. Misericordiae Dei signum, his
temporibus admodum necessarium, est caritatis
signum, quod oculos nostros reserat ad necessitates respiciendas illorum qui in
egestate et a vita sociali exclusi vivunt. Hae sunt condiciones quae lata
socialia loca complectuntur quaeque sua mortis umbra quosdam solidos populos
offundunt. Humani generis in conspectu hodie prostant novae servitutis species
eaedemque subtiliores quam illae quas praeteritum tempus recensuit; libertas
nimis multis personis pergit esse nomen re destitutum. Haud paucae Nationes,
pauperiores potissimum, aere alieno opprimuntur, quod eo est conflatum ut iam
exsolvi re non possit. Omnino praeterea manifestum est progressum reapse
obtineri non posse, dempta inter populos sociata opera omnium linguarum,
stirpium, nationum et religionum. Oppressiones sunt tollendae quorum vi alii in
alios dominantur: ipsae peccatum sunt et iniuria. Qui operam dat solummodo ut
thesaurizet in terra (cfr Mt 6, 19) «non
fit in Deum dives» (Lc 12, 21).
Nova praeterea solidarietatis et internationalis
cooperationis cultura inferri debet, qua omnes — praesertim divites Nationes et
privatorum pars — causam in se suscipiant, ut quaedam oeconomiae ratio habeatur
quae cuique personae inserviat. Tempus ultra haud producendum est, cum etiam
pauper Lazarus prope divitem sedere poterit, ut idem convivium participet neve
cogatur saturari de his quae cadent de mensa (cfr Lc 16, 19-31). Summa
paupertas vim, simultates et scandala gignit. Ei mederi est iustitiam
operari ideoque pacem.
Iubilaeum ultra nos ad cordis conversionem per vitae
immutationem excitat. Omnes commonefacit terrena bona non absoluta putanda
esse, quandoquidem ea non sunt Deus, neque dominatum vel praesumptum hominis
dominatum, quia ad Dominum eique soli terra pertinet: «Mea est, et vos advenae
et coloni mei estis» (Lv 25, 23). Utinam annus hic gratiae corda
moveat illorum quorum in manibus populorum sunt sortes!
13.
Signum quoddam perenne, at hodie perquam significans, veritatis christiani
amoris est martyrum memoria. Eorum
testificatio ne oblivione obruatur. Ii sunt qui, vitam ob amorem tradentes, Evangelium nuntiaverunt. Martyr,
nostra potissimum aetate, maioris illius amoris est signum quod omnia alia bona
complectitur. Eius vita supremum illud verbum, quod Christus in cruce
pronuntiavit, refert: «Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt» (Lc 23, 34). Fidelis, qui serio animo
suam christianam vocationem putavit, secundum quam martyrium possibilitas est
quaedam a Revelatione iam enuntiata, hanc exspectationem suae in vitae spatio
excludere non potest. Duo milia annorum a Christo nato continuata
martyrum testificatione notantur.
Hoc insuper saeculum, quod ad finem vergit, innumeros
cognovit martyres praesertim propter nazismum, communismum, stirpium tribuumve
contentiones. Omnium ordinum homines suam ob fidem passi sunt, sanguine suam
Christo Ecclesiaeque adhesionem luendo sive interminatos carceris annos
omniumque generum angustias tolerando, ne cuidam obsequerentur ideologiae quae
in immanis dictaturae regimen immutata est. Psychologica spectata ratione,
martyrium est significantissimum veritatis fidei documentum, quae humanum
vultum tribuere vel violentissimo mortis generi valet suamque ostendit
pulchritudinem etiam inter crudelissimas persecutiones.
Advenientis iubilaris annis perfusi gratia, maiore impetu
gratiarum actionis Patri hymnum dicere poterimus et canere: Te martyrum candidatus laudat exercitus.
Utique, hic est exercitus illorum
qui «laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni» (Apc 7, 14). Hanc ob causam Ecclesiae
ubique terrarum eorum testificationi adhaerescendum est itemque eorum memoria
studiose tuenda. Utinam Dei Populus, horum germanorum signiferorum cuiusvis
aetatum, linguarum et nationum exemplis in fide roboratus, fidenter tertii
millennii limen transgrediatur. Eorum martyrii admiratio, in fidelium
cordibus, cum voluntate coniungatur illorum exempla per Dei gratiam sectandi,
si exstiterint condiciones.
14. Iubilare gaudium consummatum non
esset, si intuitus in Eam non dirigeretur quae, Patri penitus oboediens, nobis
Dei Filium in carne genuit. Bethleemitica in civitate Mariae «impleti sunt
dies, ut pareret» (Lc 2, 6), atque
Spiritu Sancto repleta, novae creationis Primogenitum peperit. Ut fieret Dei
Mater cum esset vocata, inde a virginalis conceptus die Maria plene suam
maternitatem vixit, quam in Calvaria sub cruce complevit. Mirabili Christi
beneficio, ibi ipsa Mater quoque Ecclesiae facta est, omnibus viam demonstrans
quae ad Filium ducit.
Silentii auditionisque Mulier, in Patris manibus docilis,
Maria Virgo ab omnibus generationibus «beata» dicitur, quoniam mira agnovit
quae in ea Spiritus Sanctus patravit. Numquam populi Matrem misericordiae
invocare desinent atque refugium sub eius praesidio semper invenient. Quae cum
filio Iesu et Iosepho sponso ad templum Dei sanctum iter suscepit, ipse iter
tueatur illorum qui viatores iubilari hoc anno fient. Ipsaque peculiari ratione
proximis mensibus pro populo christiano intercedat, ut gratiam misericordiamque
lagiter adipiscatur, de duobus a Salvatore nato milibus annorum exsultans.
Deo Patri in Spiritu Sancto Ecclesiae laus sit propter
salutis donum in Christo Domino nunc et per ventura saecula.
Datum Romae, apud S.
Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, dominica prima Adventus, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo octavo, Pontificatus Nostri vicesimo
primo.
IOANNES PAULUS PP. II
|