Decretum bullae adnexum praescripta de iubilari indulgentia
acquirenda
Hoc per decretum, quod Summi Pontificis
voluntatem ad effectum adducit quam Bulla de Magno Iubilaeo indicendo Anni
bismillesimi ostendit, facultatumque vigore eidem ab ipso Summo Pontifice
tributarum, ad iubilarem indulgentiam acquirendam Paenitentiaria Apostolica
normas statuit.
Fideles cuncti, convenienter parati, totum per Iubilaei
spatium, indulgentiae dono largiter frui possunt, secundum normas quae hic
praescribuntur.
Dum hoc praeponitur, indulgentias scilicet sive generaliter
sive per peculiare rescriptum Magno evolvente Iubilaeo perstaturas, illud in
memoriam revocatur, indulgentiam nempe iubilarem in modum suffragii defunctorum
animabus applicari posse: hanc per oblationem insigne supernaturalis caritatis
exercitium completur, illud propter vinculum quo in mystico Christi Corpore
fideles, peregrinantes adhuc in terris, cum iis qui iam suum perfecerunt iter
coniuncti sunt. Per Iubilarem annum viget etiam norma secundum quam indulgentia
plenaria semel in die dumtaxat acquiri potest.20
Iubilaei fastigium est Dei Patris occursus, per Christum
Salvatorem, qui in Ecclesia, in suis Sacramentis potissimum, adest. Hac de
causa in iubilari itinere, quod peregrinatio parat, primum praestantissimumque
obtinet locum Paenitentiae atque Eucharistiae sacramenti celebratio, mysterii
videlicet paschalis Christi nostrae pacis nostraeque reconciliationis: hic est
occursus qui commutat quique ad indulgentiae donum pro se et pro ceteris aperit
aditum.
Digne sacramentali confessione celebrata, quae ordinarie ad
normas can. 960 CIC et can. 720, § 1 CCEO, esse debet individualis et integra,
fidelis, his quae requiruntur observatis, recipere vel applicare potest, per
congruum quoddam temporis spatium, indulgentiae donum etiam cotidie haud
repetita confessione. Attamen convenit ut fideles saepe sacramenti Paenitentiae
gratiam recipiant ad conversionem cordisque munditiam augendam.21
Eucharistiae participationem — quae est necessaria ad unamquamque indulgentiam
acquirendam — par est eodem die fieri quo praescripta opera aguntur.22
His cum duabus rebus prae omnibus praestantibus coniungi
debet cum Ecclesia communionis testificatio, quae precatione ad Summi
Pontificis mentem manifestatur necnon caritatis paenitentiaeque deinceps
operibus, quae infra significantur: haec opera veram illam cordis conversionem
ostendere volunt, ad quam Christi communio in sacramentis perducit. Christus namque est indulgentia et
«propitiatio pro peccatis nostris» (1 Io
2, 2). Ipse, in fidelium cordibus Spiritum Sanctum diffundens qui «est remissio
omnium peccatorum»,23 unumquemque ad filialem fidentemque cum Patre
misericordiae concursum incitat. Ab hoc occursu conversionis et renovationis,
ecclesialis communionis caritatisque in fratres proposita manant.
Eventuro proximo
Iubilaeo norma quoque confirmatur vi cuius confessarii sive praescriptum opus
sive quae poscuntur condiciones pro iis qui legitime impediuntur commutare
possunt.24 Infirmi, religiosi religiosaeque quae clausura vinciuntur
omnesque qui quacumque ratione domo exire non possunt, pro alicuius templi
visitatione cappellam domesticam adire possunt; si autem ne istud quidem fieri
potest, indulgentiam consequi poterunt sese iis sociantes qui ordinario modo
praescriptum opus obeunt, preces simul, aegritudines et incommoda Deo dicantes.
Quod ad necessaria opera complenda attinet, fideles
indulgentiam iubilarem acquirere possunt:
1) Romae,
si piam peregrinationem agent ad quamlibet patriarchalem Basilicam, scilicet ad
Basilicam Sancti Petri in Vaticano, vel Archibasilicam Sanctissimi Salvatoris
in Laterano, vel Basilicam Sanctae Mariae Maioris, vel Sancti Pauli ad viam
Ostiensem, ibique devote participabunt Sanctam Missam vel aliam liturgicam
celebrationem, ut laudes Vesperasve, vel quoddam pietatis exercitium (exempli
gratia Viam crucis, Rosarium mariale,
ad Deiparae honorem Hymni recitationem qui est Akathistos); praeterea si, separatim vel turmatim, unam ex
patriarchalibus Basilicis invisent, ibique per quoddam temporis intervallum
eucharisticam adorationem piasque meditationes agent, «Pater noster», fidei
professionem quavis in legitima forma, atque Beatae Virginis Mariae
invocationem addentes. Quattuor his patriarchalibus Basilicis hac peculiari
Iubilaei occasione alia haec loca iisdem condicionibus accedunt: Basilica
Sanctae Crucis in Hierusalem, Basilica Sancti Laurentii ad Veranum, Sanctuarium
Virginis Divini Amoris, christianae Catacumbae.25
2) In
Terra Sancta, si, easdem condiciones servantes, invisent Basilicam
Hierosolymitanam Sancti Sepulcri, vel Basilicam Nativitatis Bethleemiticam, vel
Basilicam Annuntiationis Nazarethanam.
3) Aliis
in ecclesiasticis circumscriptionibus, si sacram ad cathedrale templum vel
ad alias ecclesias vel loca ab Ordinario designata peregrinationem peragent,
ibique devote liturgicae celebrationi aliive pio exercitio intererunt,
quemadmodum supra de urbe Roma dictum est; insuper si seiunctim vel turmatim
cathedrale templum vel Sanctuarium ab Ordinario designatum invisent et ibi per
aliquod tempus pias meditationes agent, «Pater noster», fidei professionem
quavis in legitima forma et Virginis Mariae invocationem addentes.
4) In
omni loco, si congruo tempore destinato fratres invisent, qui in
necessitatibus difficultatibusve versantur (ut aegroti, in carcere inclusi,
senes deserti, inhabiles hisque similes), peregrinationem paene ad Christum in
illis praesentem facientes (cfr Mt
25, 34-36), ac suetas condiciones spiritales, sacramentales precationisque
implentes. Fideles procul dubio has visitationes per Annum Sanctum renovabunt,
cum in unaquaque illarum plenariam indulgentiam lucrari possint, ut liquet, non
plus quam semel in die.
Iubilaris plenaria indulgentia per incepta quoque acquiri
potest quae paenitentialem spiritum efficacem generosumque in modum perficiunt,
qui est veluti Iubilaei anima. Sic cum per diem quis a rerum supervacanearum
usu sese abstinet (verbi gratia a fumi nicotiani gustatione, ab alcoholicis
potionibus, ieiunando vel se abstinendo ad generales Ecclesiae leges et
Episcopatuum peculiares normas) atque congruas pecunias in pauperum beneficium
confert; religiosa socialiave opera praestabili subsidio sustinendo (peculiari
modo pro pueris desertis, iuvenibus laborantibus, senibus indigentibus,
alienigenis variarum Nationum, qui tranquilliores vitae condiciones
persequuntur); congruam liberi temporis partem ad actiones, communitati utiles,
praestando vel id genus gerendo personali ex sacrificio opera.
Datum Romae, e
Paenitentiaria Apostolica, die 29 mensis Novembris anno 1998, prima Adventus
dominica.
Villelmus Wakefield S.R.E. Card. Baum
Paenitentiarius Maior
Aloisius De Magistris
Ep. tit. Novensis
Regens
|