1. Omnes
homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet,
ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri
oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi
imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum
beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam
quaerere et, quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam
maxime longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est,
virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit,
vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius
quam incipias consulto, et ubi consulueris mature facto opus est. Ita utrumque
per se indigens alterum alterius auxilio eget.
2. Igitur initio reges—nam
in terris nomen imperi id primum fuit—diversi pars ingenium, alii corpus
exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis
placebant. Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et
Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, libidinem dominandi causam
belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, tum demum periculo
atque negotiis compertum est in bello plurimum ingenium posse. Quod si regum
atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius
atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque
mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retinetur,
quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et
aequitate libido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur.
Ita imperium semper ad optimum quemque a minus bono transfertur. Quae homines
arant navigant aedificant, virtuti omnia parent. Sed multi mortales, dediti
ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transigere;
quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestimo, quoniam de
utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur,
qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
3. Pulchrum
est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel
bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi
laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem
et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere: primum
quod facta dictis exequenda sunt; dein quia plerique quae delicta reprehenderis
malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum
memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea
veluti ficta pro falsis ducit. Sed ego adulescentulus initio, sicuti plerique,
studio ad rem publicam latus sum, iique mihi multa adversa fuere. Nam pro
pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia largitio avaritia vigebant. Quae
tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia
inbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, cum ab relicuorum malis
moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem quae ceteros fama atque
invidia vexabat.
4. Igitur
ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi relicuam
aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque
desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colendo aut venando, servilibus
officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala
detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque
memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus
rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione quam verissime
potero paucis absoluam; nam id facinus in primis ego memorabile existimo
sceleris atque periculi novitate. De cuius hominis moribus pauca prius explananda
sunt, quam initium narrandi faciam.
|