41. Ceterum mos partium
et factionum ac deinde omnium malarum artium paucis ante annis Romae ortus est
otio atque abundantia earum rerum, quae prima mortales ducunt. Nam ante Carthaginem
deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam
tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat: metus
hostilis in bonis artibus civitatem retinebat. Sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet ea, quae res secundae
amant, lascivia atque superbia incessere. Ita quod in adversis rebus
optaverant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. Namque
coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in libidinem vertere, sibi
quisque ducere trahere rapere. Ita omnia in duas partis abstracta sunt, res
publica, quae media fuerat, dilacerata. Ceterum nobilitas factione magis
pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat.
Paucorum arbitrio belli domique agitabatur; penes eosdem aerarium provinciae
magistratus gloriae triumphique erant; populus militia atque inopia urgebatur;
praedas bellicas imperatores cum paucis diripiebant: interea parentes aut parui
liberi militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus pellebantur. Ita cum potentia avaritia sine modo modestiaque
invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi neque sancti habere, quoad
semet ipsa praecipitavit. Nam ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram
gloriam iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissensio civilis
quasi permixtio terrae oriri coepit.
42. Nam postquam Ti. Et
C. Gracchus, quorum maiores Punico atque aliis bellis multum rei publicae
addiderant, vindicare plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere
coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per socios ac nomen Latinum,
interdum per equites Romanos, quos spes societatis a plebe dimoverat,
Gracchorum actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos post annos
eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumuirum coloniis
deducendis, cum M. Fuluio Flacco ferro necaverat. Et sane Gracchis cupidine
victoriae haud satis moderatus animus fuit. Sed
bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere. Igitur ea victoria
nobilitas ex libidine sua usa multos mortalis ferro aut fuga extinxit plusque
in relicuum sibi timoris quam potentiae addidit. Quae res plerumque magnas
civitatis pessum dedit, dum alteri alteros vincere quovis modo et victos
acerbius ulcisci volunt. Sed de studiis partium et omnis civitatis moribus si
singillatim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam res maturius me
deseret. Quam ob rem ad inceptum redeo.
|