48. Iugurtha ubi
Metelli dicta cum factis composuit ac se suis artibus temptari animadvertit,
quippe cui verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrimum erat, urbs
maxima alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus
rerum necessitudine statuit armis certare. Igitur explorato hostium itinere, in
spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maximas potest copias
omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit. Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione
possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme
milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. Sed ex eo medio
quasi collis oriebatur, in immensum pertingens, vestitus oleastro ac murtetis
aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur. media
autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea
consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.
49. Igitur in eo colle, quem transuerso itinere porrectum
docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. Elephantis et parti copiarum
pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. Ipse propior montem
cum omni equitatu et peditibus delectis suos collocat. Dein singulas turmas et
manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et
victoriae sese regnumque suum ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen
fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum;
quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes
cum imperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum
consererent. Proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere:
illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum
aerumnarum initium fore. Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus
pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis
ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium
alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum
exercitu conspicatur. Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet -nam
inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate
arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque
signa militaria oscurati -, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen
constituit. Ibi commutatis ordinibus in dextro latere, quod proximum hostis erat,
triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et
sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore
milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transuersis principiis in planum
deducit.
50. Sed ubi Numidas
quietos neque colli degredi animadvertit, veritus ex anni tempore et inopia
aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis
cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet,
existimans hostis crebro impetu et transuersis proeliis iter suum remoraturos
et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. Deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte
descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum
sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant. At
Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt,
praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat,
ne forte cedentibus adversariis receptui ac post munimento foret. Dein repente
signo dato hostis invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac
dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines
conturbare. Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant,
ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi
aut conserendi manum copia erat. Ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi
Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant,
sed alius alio quam maxime diversi. Ita numero priores, si ab persequendo
hostis deterrere nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant;
sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi
facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
51. Ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda
atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi; neque signa neque
ordines obseruare; ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare;
arma tela, equi viri, hostes atque cives permixti; nihil consilio neque imperio
agi, fors omnia regere. Itaque multum diei processerat, cum etiam tum eventus
in incerto erat. Denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas
minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit it cohortis
legionarias quattuor adversum pedites hostium collocat. Eorum magna pars superioribus locis fessa consederat.
Simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis
vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes
tenderent; in armis omnia sita. Sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat:
circumire, hortari; renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia;
subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus
pugnando retinere.
52. Eo modo inter se duo imperatores, summi viri,
certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus. Nam Metello virtus militum
erat, locus adversus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna. Denique
Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam
pugnandi fieri - et iam die vesper erat -, adverso colle, sicuti praeceptum
fuerat, evadunt. Amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque
velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt. Interea Bomilcar, quem
elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi
eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequum locum deducit ac, dum
legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res
postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare.
Postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuum accepit, simulque ex Iugurthae
proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis
auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo
hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra
procedit.
53. Romani ex improviso
pulueris vim magnam animadvertunt; nam prospectum ager arbustis consitus
prohibebat. Et primo rati humum aridam vento
agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque
appropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris,
sicuti imperabatur, consistunt. Deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore
concurritur. Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant,
postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident,
fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat,
auxilio integri abeunt. Elephanti quattuor capti, relicui omnes numero
quadraginta interfecti. At Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et
proelio fessi lassique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur,
instructi intentique obviam procedunt; nam dolus Numidarum nihil languidi neque
remissi patiebatur. Ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se
erant, strepitu velut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et
tumultum facere; et paene imprudentia admissum facinus miserabile, ni utrimque
praemissi equites rem exploravissent. Igitur pro metu repente gaudium mutatur:
milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque
fortia facta ad caelum fert. Quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel
ignavis gloriari licet, adversae res etiam bonos detrectant.
54. Metellus in isdem
castris quatriduo moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more
militiae donat, universos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad
cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum,
relicuos labores pro praeda fore. Tamen interim transfugas et alios opportunos,
Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum
haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit. At ille sese in loca
saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum
ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.
Id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga
regem sequitur. Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium
militiae ducitur: ita se mores habent. Igitur
Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod
nisi ex illius libidine geri non posset, praeterea inicum certamen sibi cum
hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis
neque in acie sed alio more bellum gerendum. Itaque in loca Numidiae
opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut
sine praesidio capit incenditque, puberes interfici iubet, alia omnia militum
praedam esse. Ea formidine multi mortales Romanis dediti obsides; frumentum et
alia, quae usui forent, affatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium
impositum. Quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem
terrebant; quippe, cuius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui
sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere. Tamen ex copia quod
optimum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri
iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis
itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. Eorum plerique
inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius
quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proximos collis discedunt.
|