55. Interim Romae
gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more maiorum
gereret, in adverso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur,
Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga
coegisset habere. Itaque senatus ob ea
feliciter acta dis immortalibus supplicia decernere; civitas, trepida antea et
sollicita de belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse. Igitur
eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen, necubi
hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi. Ita, quo
clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso
exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni
equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse, relicuos Marius ducebat.
Sed igni magis quam praeda ager vastabatur. Duobus locis haud longe inter se
castra faciebant; ubi vi opus erat, cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque
formido latius cresceret, diversi agebant. Eo tempore Iugurtha per collis
sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum
et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello interdum
Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi,
rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati,
tantummodo hostem ab incepto retinere.
|